(Vers. 23 seqq.)
Secundum dies enim ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum
0648D In Vulg. et Hier. versione
inveterabunt: electi mei non laborabunt, minus recte ad Hebraeum
veterascent electis meis. Non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et
nepotes eorum cum eis. Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis dicentibus,
794
ego exaudiam ((Vulg.
audiam)). Lupus et agnus pascentur simul, et leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque
occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
LXX:
Etenim secundum dies ligni vitae, dies populi mei: opera laborum suorum inveterascere facient electi mei: non laborabunt in
vacuum, neque filios generabunt in maledictionem:
0648D
quia semen benedictum a Domino est, et nepotes eorum cum eis. Et erit antequam clament, ego exaudiam eos: adhuc loquentibus
illis dicam, quid est? Tunc lupi et agni pascentur simul: leo autem quasi bos comedet paleas, et serpens terram quasi panem.
Non nocebunt, neque corrumpent, in monte sancto meo, dicit Dominus.
0649A Aeterna erit habitatio atque plantatio justorum, ut dies vitae populi mei diebus vitae ligni comparentur, de quo in Psalmis
dicitur:
Justus ut palma florebit (Psal. XCI, 13) , quotidie triumphans de adversariis, et insigne victoriae praeferens. Sin autem juxta Septuaginta legimus,
dies ligni vitae, qui magis sensum ex Hebraeo vertere, quam verba, lignum vitae intelligimus, quod in paradiso situm est. Ad quod ne extenderet
Adam manum suam ut viveret, ejectus est de paradiso (Genes, III) . In cujus custodiam
Cherubim, id est,
scientiae multitudo, et ignita framea posita est, ut servarent viam ligni vitae, ne in peccato positus Adam, et necdum sua delicta cognoscens,
comederet ex eo, et impoenitentiae desperationisque ac superbiae morte moreretur. Quod sit hoc lignum
0649B vitae, Salomon exponit manifestius, qui de sapientia Dei disputans ait:
Lignum vitae est omnibus qui accedunt ad eam, et qui innituntur super illam, quasi super Dominum firmitas (Prov. III, 18) ; nec dubium quin Verbum Dei significet, qui ipse est via atque sapientia, et de se loquitur:
Ego sum vita (Joan. XI, 25) . Et de qua Propheta decantat:
Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatione tua (Psal. CIII, 24) ; et apostolus Paulus:
Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 24) . Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur quotidie, ut non ambulent in vetustate litterae,
sed in novitate spiritus (Rom. VII) . Ut quomodo per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt plurimi: sic
per obedientiam unius hominis, justi constituantur multi.
0649C Vel certe hoc dicendum, 795 quod opera eorum veterascant, quorum domus fundata super petram, permanet in aeternum, et
qui aedificarunt super fundamentum Christi, aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III) : et econtrario eorum opera dispereant,
quorum domus fundata super arenam, subita tempestate subvertitur; et qui aedificaverunt super fundamentum Christi, ligna,
fenum, stipulam. An non tibi videtur quotidie inveterare opera sua, qui praeteritorum oblitus, in futurum extenditur? Unde
et vetus et novum dicitur Testamentum: non quo vetus pereat, sed quo novo aliud non succedat. Hoc quoque juxta Hebraicum dici
potest, quod opera populi et in Christo credentium, fructus sint Apostolorum, id est, electorum Dei, et in thesauris eorum
0649D recondantur. Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. XX) . Isti non laborabunt frustra, ut quondam laboravere Judaei;
sed labores manuum suarum manducabunt. Neque generabunt in conturbatione, sive in maledictione, et ut in Hebraico expressius
ponitur, εἰς ἀνυπαρξίαν, quod lingua eorum dicitur Labala () ((
Al. Labaala)) hoc est,
ut esse desistant, et finem substantiae suae habeant: pro quo Aquila, Symmachus, et Theodotio
festinationem interpretati sunt: ut nequaquam festinent absque ratione credere: sed imitentur Nathanael, qui Domini voce laudatus est:
Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. XX, 47) , qui Christum auctoritate Scripturarum quaerebat, et de Prophetis cupiebat
0650A agnoscere dicens:
De Nazareth potest aliquid boni esse? Et est sensus: Quomodo mihi Messiam adducitis de Galilaea, et Nazareth, quem ego de Bethleem Juda scio esse promissum? Apostoli
igitur et apostolici viri ita filios generabunt, ut de Scripturis sanctis instruant, ut non imitentur maledictionem Judaeorum,
sed cum Propheta dicant:
A timore tuo, Domine, in utero concepimus, et parturivimus et peperimus (Isai. XXVI, 18) . De his enim dictum erat: Benedicta progenies uteri tui (Deut. XXVIII, 4) . Tales sunt filii Abraham,
qui faciunt opera ejus: et in veteri historia appellantur filii Prophetarum (Joan. VIII) : quales et in novo Instrumento
Apostoli genuerunt (Act. XVI) , Paulus Timotheum, Lucam, et Titum, multosque alios; Petrus Marcum evangelistam, et
0650B caeteri caeteros, quorum benedictum semen est, et hucusque benedicitur, et permanent filii 796 filiorum. De quibus Propheta
dicit:
Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 1, 2) . Et alibi:
Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 4, 5) . Econtrario de Juda dicitur proditore, et omnibus qui similes ejus sunt,
Fiant filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua. Commoveantur et transferantur filii ejus, et mendicent, ejiciantur de domibus
suis
(Psal. CVIII, 9, 10) . Generationis enim malae finis est pessimus. Qui concipiunt dolorem, et pariunt iniquitatem. De quorum
scriptum est principe:
Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et
0650C
peperit iniquitatem (Psal. VII, 15) . Si autem hoc de impiis dicitur, quomodo Samuel, vir beatus et justus, filios pessimos genuit, qui non
ambulaverunt per viam patris (I Reg. VIII) ; et David, de cujus Christus natus est semine, duos genuit filios, Ammon et Abessalon,
quorum alter fratris, alter patris exstitit parricida (II Reg. XIII, XV et XVI) ? Ex quibus omnibus discimus, filios et nepotes
secundum id intelligi debere quod diximus. Juxta quod et Paulus filios parturit, donec Christus formetur in eis, et Onesimum
in vinculis generat (Galat. IV) . Qui cum clamaverint, statim exaudientur, et illis loquentibus, dicet Dominus, Adsum. Quae
omnia etiam juxta litteram in Actibus Apostolorum cernimus esse completa. Neque enim potuissent omnes gentes in tam brevi
tempore
0650D credere, nisi signorum miraculis fides eorum quodammodo esset extorta. Loquentibus enim et clamantibus Apostolis et apostolicis
viris, Dominus signorum magnitudine respondebat, ut Dorcas ad preces Petri surgeret (Act. IX) , ut Publii pater in insula
Melita febribus et dyssenteria, qui morbi inter se contrarii sunt, Pauli precibus sanaretur, et ut eos totus orbis deos inter
homines diceret ambulare (Act. XXVIII) . Tunc lupus et agnus pascebantur simul, persecutor Paulus, et Ananias discipulus
(Act. IX) . Ille lupus, de quo scriptum est:
Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et ad vesperam dabit escas (Gen. XLIX, 27) ; sive ut in Hebraico dicitur,
dividet spolia. Cujus doctrina cibus fuit credentium,
0651A et qui in toto orbe de superatis adversariis triumphavit. Agni autem credendi sunt omnes, qui in vestibus candidis sequuntur
Agnum quocumque vadit (Apoc. XIV) , quos 797 Dominus Petro tradidit ad pascendum dicens:
Pasce agnos meos (Joan. XXI, 16) . Leo quoque ut bos comedet paleas, quando viri disertissimi, et quondam apud saeculum potentes, Scripturarum
se tradunt rusticitati, ut nequaquam saeculari pascantur eloquentia, quae instar mellis stillat de labiis meretricis, sed
vilitatem et paleas sequantur historiae, donec multo labore atque industria mereantur ad frumentum sensuum pervenire. De quibus
paleis et frumento Jeremias loquitur:
Quid paleis ad triticum, dicit Dominus (Jerem. XIII, 28) ? Et considerandum, quod non bos vertatur in
0651B rabiem, sed leo mutetur in mansuetudinem. Serpens etiam qui observabat hominis calcaneum, et cujus ab homine observabatur
caput, nequaquam aliorum nutrietur interitu, sed terram, sive pulverem quasi panem comedet (Genes. III) . Aut certe sic intelligendum,
quod diabolus qui prius hominum mortibus pascebatur, eos tantum comedat, qui pulvis ac terra sunt: per quae omnia demonstratur
malorum in bonum commutatio, qui innoxii erunt, antiqua feritate deposita: non foris, sed in monte sancto Domini, hoc est,
in Ecclesia, et in confessione ejus montis, a quo vulneratus est princeps Tyri, et qui excisus de monte sine manibus, crevit
in montem magnum, et implevit orbem (Daniel. II) . Interrogemus in hoc loco Judaeos, et omnes qui sub nomine Christiano
0651C adhuc paleas comedunt Scripturarum, quae ventilabro Domini a tritico separatae, vento tradentur et flammis, quae beatitudo
sit aestimanda, ut in mille annorum regno, in Sion monte, civitate Christi praesentis Jerusalem; et in Templo augustissimo,
lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines simul comedant, pariterque commorentur? et his ((
Al. hi)) tantum innoxii sint, qui in monte sancto Domini habitaverint? Ex quo intelligimus omnes, qui extra montem fuerint, occidendos.
Nudabitur ergo lupis, leonibus, ursis, pardis atque serpentibus, et caeteris bestiis universus orbis; et immensi saltus, et
Aegyptiae vastitas solitudinis, quae venenatorum animantium fertilis est, et pro summa felicitate civitas sancta non solum
hominum, sed et bestiarum atque
0651D serpentium erit habitaculum, ut juxta superiorem prophetiam, habitet lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo,
et oves cum ursis simul 798 morentur (Isai. XI) ; et puer parvulus regat eos, et infans ab ubere mittat manum in foramen
aspidis, et in caverna sua interficiat regulum. Causaque sit tantae felicitatis, quia repleta est omnis terra scientia Domini.