Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LXVI—Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. LXX similiter. Ne montem sanctum intelligeremus Sion, 0652A et Judaico operiremus errore, qui putant exstruendam Jerusalem, et omnia quae Dominus pollicetur, ibi explenda carnaliter, aufert nobis hanc suspicionem; et ponit testimonium, quo usus est Stephanus primus martyr in Christo adversum Judaicam contentionem (Act. VII) . Salomon aedificavit ei domum, haud dubium quin Deo; sed non in manufactis excelsus habitat, sicut Propheta ait: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum. Et Paulus in eodem volumine: Deus qui fecit mundum, et qui in eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat (Act. XVII, 24) . Si enim instar sedentis in solio atque regnantis, coelum thronus ejus est, et terra scabellum pedum illius, quomodo parvo claudetur loco, qui complet omnia, et in quo sunt omnia? 0652B Unde et Moyses: Ne dicas, inquit, in corde tuo, Longe est: Deus enim in coelo sursum, et super terram deorsum: et non est alius praeter eum Deus (Deut. IV, 39) . Et Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, illic es: si ad inferna descendero, ades (Psal. CXXXVIII, 7) . Cui et Jeremias ex persona Dei congruit, dicens: Deus appropinquans ego: et non de longe Deus. Numquid latere quis poterit in absconditis, et ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 23, 24) ? In ipso enim omnes sumus et movemur (Act. XVII) . Hoc autem dicit, ut Judaicum convincat errorem, qui putant invisibilem, et incorporalem, et incomprehensibilem Deum, templo Jerusalem posse concludi. Quod quidem et ipse Salomon, 0652C exstructor Templi, in oratione sua ad Dominum prolixius confitetur (III Reg. VIII) . Ac ne arbitremur coelo quoque et terra Dei magnitudinem metiendam, in alio loco de eo legimus: Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo (Isai. XL, 12) . Per quae ostenditur Deus 799 et forinsecus, et intrinsecus, et infusus, et circumfusus, dum et solio ambiente non concluditur, et pugillo concludit ac palmo. Qui non solum coeli et terrae, sed et invisibilium creator est Angelorum, et Archangelorum, Dominationum, Potestatum, et cunctorum hominum, de quibus Apostolus loquitur (Coloss. I) : quae omnia Dei manus operata est. De qua et Job et Psalmista commemorant: Manus tua fecit me, et plasmavit me (Job. X, 18; psal. CXVIII, 73) . Omnia enim per ipsum facta sunt, et 0652D sine ipso factum est nihil. De quo rursum Joannes: In mundo, ait, erat; et mundus per ipsum factus est (Joan. I) . Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII) . Et hoc quod Scriptura Geneseos mystico sermone demonstrat, dixit Deus, et fecit Deus (Genes. I) . Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Nullusque locus est requietionis Domini, nisi iste quem Propheta subnectit.