Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4.) Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant, adducam eis. Quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in 0654C oculis meis: et quae nolui, elegerunt ((Vulg. egerunt)). LXX: Et ipsi elegerunt vias suas, et abominationes suas anima eorum voluit: et ego eligam illusiones eorum, et peccata retribuam eis. Quia vocavi eos, et non obaudierunt: locutus sum, et non audierunt. Et fecerunt malum in conspectu meo, et quae nolebam elegerunt. Immolare bovem, mactare arietem, offerre sacrificium, thura succendere, quae ita habet Deus, quasi homicidium, et oblationem canis: et suillum sanguinem atque blasphemiam ipsi elegerunt; et ut talia colerent, eorum arbitrii fuit; juxta quod dicit per Ezechiel: Dedi eis justificationes non bonas, et praecepta non bona (Ezech. XX, 11) . Et in viis, inquit, suis ambulaverunt, non in via Domini. Et abominationes suas anima eorum voluit, ut amatores 0654D magis essent sui, quam amatores Dei. Quam ob causam, illis eligentibus vias suas, et non eum qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV, 6) , et Dominus elegit illusiones, sive illusores eorum, qui Hebraice dicuntur Thalule (), id est, ἐμπαῖκται, ut constituat principes pessimos, et omnia mala eorum, sive quae timebant, pariter adducat. Causasque reddit, cur 802 traditi sint Scribis et Pharisaeis illusoribus 0655A suis, de quibus primus psalmus juxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non sedit: quos appellant Septuaginta pestilentes: quales fuerunt filii Eli, filii pestilentiae, pro quo in Hebraico scriptum est Belial (( Al. Blial)) (), hoc est, diaboli. Quia, inquit, vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quae nolui, elegerunt. Quos versus secundo ponit in praesenti loco, et supra, ubi dicitur: Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: quia vocavi, et non respondistis (Isai. LXV, 12) , et caetera similiter. Quod testimonium, quo sensu accipi debeat, ibi dictum est.