Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5.) Audite verbum Domini, qui tremitis ad sermonem ((Vulg. verbum)) ejus. Dixerunt fratres 0655B vestri qui oderunt vos, et abjecerunt propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. LXX: Audite verbum Domini, qui tremitis sermonem ejus. Dicite fratribus vestris, qui oderunt vos, et abominantur ut nomen glorificetur Domini: et appareat in laetitia eorum: et illi confundentur ((Al. confundantur)). De quibus ante jam dixerat: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? ipsis praecipit ut, contemptis victimis Judaeorum, et omni Scribarum ac Pharisaeorum tumore despecto, transeant ad ejus cultum, quem vocantem illi audire noluerunt, atque contempserunt, et fecerunt malum in conspectu ejus. Nec hoc praeceptorum fine contentus est, sed imperat eis mandatum Evangelii 0655C (Luc. VI) , ut diligant inimicos suos, benefaciant his qui oderunt se, et orent pro persecutoribus suis, et imitentur clementiam Patris, qui oriri facit solem suum super justos et injustos: Ut videntes, inquit, opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16) . Quod post generalem intelligentiam specialiter Apostolis praecipitur et apostolicis viris, ut diligant Judaeos persecutores suos, et eos qui se abominantur, in loco fratrum habeant, dicentes cum Petro: Viri fratres et patres, 803 audite; et Paulo apostolo: Tristitia mihi est, et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2) . Glorificatur autem nomen Domini, quando viderint homines persecutorum ferociam nostra frangi patientia, et verberantem 0655D manum, alterius malae obversione confundi. Quibus in Evangelio praecipitur: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16) ; et in Apocalypsi Joannis: Timete Deum, et date ei gloriam (Apoc. XIV, 7) . Paulus quoque scribit ad Corinthios, provocans eos ad continentiam: Ut glorificetis Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) . Et rursum: Sive comeditis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31) . Unde et Dominus maledicentibus 0656A non remaledicebat (I Petr. II) : et pro persecutoribus precabatur. Quod autem praecipit: Dicite fratribus vestris (Matth. XXVIII, 10) , non simpliciter accipiendum est, alioquin multi fratres vocant, et in corde non retinent charitatem, de quibus scribit Apostolus: Deum confitentur se scire, operibus autem negant (Tit. I, 16) . De quibus et Dominus loquebatur: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21) . Sicque stare potest illa sententia: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) . Nam cum haeretici dicant Dominum Jesum, et multi in resurrectione dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 0656B 22) ? Respondebit eis Dominus: Recedite a me, nescio vos, operarii iniquitatis. Ergo dicere, non sermone, qui facilis est, sed affectu et operibus comprobatur. Ex quibus discimus, eumdem esse utriusque Testamenti Dominum qui praecipit, ut si viderimus jumentum inimici nostri cadere sub onere suo, non transeamus, sed levemus cum eo, et si bovem aut asinum invenerimus errantem, reddamus ei (Luc. XV, Matth. XVIII) . Haec juxta LXX. Porro juxta Hebraicum, hic mihi sensus videtur: Audite, Apostoli, audite, discipuli mei, qui tremitis verbum Domini, narrabo quid dixerint fratres vestri qui oderunt, et separant vos, et arbitrantur alienos, non propter mala vestra; sed propter nomen meum, qui immundos existimant cunctos 804 de sua in 0656C me gente credentes, et dicunt: Recede a me, quia immundus es. Quid ergo est quod eos dixisse commemorat: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra? Cujus versiculi hic sensus est: Quid nobis humilem introducitis Deum? quid crucifixum et virum dolorum, et scientem ferre infirmitates? volumus eum in sua (ut dicitis) majestate conspicere regnantem: suspiciemus et in sua gloria triumphantem, humilem atque dejectum videre non possumus. Statimque infert: Ipsi autem confundentur, subauditur, qui loquuntur talia, qui non intelligunt mysteria Scripturarum, malisque suis sentient ejus potentiam, quem pro humilitate contempserant.