Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7.) Antequam parturiret, peperit: antequam 805 veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit unquam tale? quis vidit huic similem ((Vulg. simile))? Numquid parturiet terra in die una: aut parturietur ((Vulg. parietur)) gens simul? quia parturivit et peperit Sion filios suos: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus. LXX: Antequam parturiens pariat: antequam veniat dolor parturientium, effugiat, et peperit masculum. Quis audivit tale, et quis vidit simile? Si parturivit terra in die una; aut si nata est gens simul, quia parturivit et peperit Sion parvulos suos. 0657C Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es mei, dicit Dominus. Nonne ego parientem et sterilem feci, dicit Deus tuus? Clamore resonante de Jerusalem et Templo ejus, quando obsessa atque subversa est, et inimicis Christi, qui Deum regem suscipere noluerunt, recipientibus pro impietate sua atque blasphemiis aeterna supplicia, Ecclesia in nomine Domini congregata, de qua in psalmo dicitur: Homo natus in ea: et ipse fundavit eam altissimus (Psal. LXXXVI, 5) , antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus ejus, genuit masculum. Non enim multo tempore, ut populus Judaeorum per Abraham, et Isaac, et Jacob, et duodecim Patriarchas, et rursum per liberos eorum ac nepotes crevit in majus, sed ad Evangelicam praedicationem statim omnis mundus concepit, et 0657D parturivit, et peperit masculum, quem Pharao et Herodes conabantur occidere, qui et in Moyse, et in Christo salvatus in Aegypto est. Denique Abraham et Isaac masculos habuere liberos, et Jacob multorum filiorum pater, unam genuit filiam, pro qua dura perpessus est (Genes. XXXIV) . Quod si filiae Salphaad Dei sententia recipiunt haereditatem patris 0658A (Num. XXVII) , hoc considerandum est, quod pater earum in peccato suo mortuus sit, qui nullum filium genuit, et Moyses nihil super eis ausus fuerit judicare, sed retulit ad Dominum, qui eas ne inopes permanerent, jussit fratribus copulari. Geneseos quoque narrat liber (Cap. VI) , quod postquam coeperunt homines multi fieri, qui numerus semper in vitio est, et filiae eis natae sunt, acceperunt eas, 806 non Angeli, sed filii Dei, de quibus orti sunt gigantes: sive ut in Hebraeo scriptum est ἐπιπίπτοντες, id est, irruentes. Econtrario ad sanctum dicitur: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3) . Et iterum: Videas filios filiorum tuorum (Ibid., 6) . Peperit igitur Sion, hoc est, reliquiae 0658B ex Israel et Apostolorum credentium fides, masculum Dominum Salvatorem, qui in toto simul orbe generatus est, quod nullus audivit, quod nulla narrat historia, aut alicujus doctrina, ut omnes in brevi tempore crederent nationes. Et de universis gentibus, una gens fieret Christianorum, de qua et Paulus loquitur: Si qua in Christo nova creatura vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17) : juxta illud quod alibi scriptum est: Et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium: quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Omnes enim, ait, gentes quas fecisti, venient, et adorabunt coram te, et glorificabunt nomen tuum (Psal. XXI, 28 et seqq.) . De quo dicit Jacob: Ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10) . Et Psalmista: Spes omnium 0658C finium terrae (Ps. LXIV, 6) . Et idem Isaias quem nunc edisserimus: Erit radix Jesse, et qui surget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt (Isai. XI, 10) ; implentibus Apostolis quod praeceptum est: Docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) , ut nascatur novus populus, de quo et vicesimus primus psalmus canit: Annuntiabunt coeli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32) . Et iterum: Populus qui creabitur, laudabit Dominum (Psal. CI, 19) . Hic autem populus uno creatus est die, quem illustrat sol justitiae, dicente Scriptura: Erit tibi Dominus lux sempiterna (Isa. LX, 19) . Possumus hoc quod dicitur: Orietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos, et ad illud tempus referre, 0658D quando una die tria millia et quinque millia de Judaico populo crediderunt (Act. II) . Dicitur quoque in eodem Actuum Apostolorum libro quod de universis gentibus quae sub coelo sunt, fuerint in Jerusalem, qui audiebant variis linguis loquentes magnalia Dei (Ibid.) . Quodque sequitur juxta LXX, Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es 0659A mei, dicit Dominus. 807 Nonne ego parientem et sterilem feci, dixit Deus tuus, manifestius in Hebraico ponitur, cui et reliqui interpretes congruunt: Numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus, secundum illud quod alibi dicitur: Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculum, non considerat (Psal. XXXIX, 9) ; quod scilicet qui omnes homines creavit ex nihilo, possit de universis gentibus unam partem in se credentium Ecclesiam facere. Denique in vicesimo octavo psalmo, ubi nos legimus: Vox Domini concutientis desertum (Psal. XXVIII, 8) , in Hebraeo scriptum est: Vox Domini parere faciens desertum (Juxta Hebraeum), ut deserta prius Ecclesia generet, et perficiantur 0659B cervi apertis saltibus atque contritis. Porro juxta LXX hic sensus est, quod uno tempore ad praedicationem Evangeliorum, una gens totius orbis oriatur. Per multos prophetas saepe promisi, et non meministi promissionis meae, o urbs quae clamoribus es plena: o Templum quod a Domino derelictum est: o popule, cui reddidi vicissitudinem suam. Nonne ego, inquit, feci parturientem et sterilem; quae prius fuerat sterilis, postea parturivit et peperit? De qua in psalmo scribitur: Qui habitare faciat sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9) . Vel certe rerum ordo conversus est: Pariens facta est sterilis, et quondam sterilis peperit plurimos, quia Domini ista sententia est.