Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10.) Laetamini cum Jerusalem, et exultate in 0659C ea omnes qui diligitis eam. Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis, et deliciis affluatis, ab omnimoda gloria ejus. LXX: Laetare, Jerusalem, et conventum facite omnes qui diligitis eam. Gaudete gaudio omnes qui lugetis super eam, ut sugatis et impleamini ab ubere consolationis ejus, ut postquam suxeritis, delectemini ab introitu gloriae ejus. Apostolis praecipitur et apostolicis viris, qui diligunt utramque Jerusalem, et eam quae corruit plangentibus atque lugentibus, et illam quae surrectura est omni desiderio praestolantibus, ut gaudeant cum ea et in ea, quae aedificata sit vivis lapidibus, 808 qui volvuntur super terram, et in rotarum Cherubim similitudinem, sequuntur spiritum praecedentem: non 0660A in his qui in aeternos cineres dissoluti sunt. De quibus Dominus loquebatur: Amen, amen dico vobis, non permanebit lapis super lapidem, donec compleantur omnia haec (Matth. XXIV, 2) . Gaudete, inquit, cum ea gaudio, universi qui lugetis eam. Quales supra Petrum et Paulum apostolos docuimus, et omnes qui exspectabant redemptionem Israel, ut sugant et repleantur uberibus consolationis ejus. Neque enim poterat fieri, ut quae genuit masculum, et erat puerpera, careret lactis abundantia in educationem ejus gentis et parvulorum, qui simul nati fuerant, ut praeberet eis duo ubera, nequaquam ut prius in Aegypto, fracta et jacentia, sed integra et virginali decore stantia, veteris ac novi Instrumenti, ad praebendum rationale lac. De quibus sponsus ad eam loquitur: 0660B Bona ubera tua super vinum (Cant. I, 1) . Isti erant, de quibus specialiter dicebant: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) . Et hoc notandum, quod qui parvuli sunt, consolationis indigent lacte, et adhuc in mortali versantur loco. Qui vero post lac consolationis ad solidum profecerint cibum, deliciis affluent veritatis, et scientia omnimodae gloriae, quae Hebraice dicitur Ziz (). Pro qua LXX introitum; Symmachus pinguedinem; Theodotio, multitudinem interpretati sunt. Hoc diximus, ut psalmi septuagesimi noni verbum panderemus ambiguum, in quo scriptum est: Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14) . Pro eo enim, ubi in nostris et Graecis codicibus legitur μόνιος ἄγριος id est: singularis ferus, 0660C in Hebraico scriptum est Ziz Sadai (): quod Aquila transtulit, παντόδαπον χώρας, hoc est, omnimodum regionis, ut significaret non solum a Romanis, sed a cunctis gentibus Israelem esse vastatum. Introitus autem gloriosus Ecclesiae ille intelligendus est, de quo scribit Joannes apostolus: Et in duodecim portis erant duodecim margaritae, et plateae civitatis auro mundo sicut vitrum perspicuum (Apoc. XXI, 21) . Istas margaritas prohibet Dominus mitti ante porcos (Matth. VII) , quas negotiator bonus cum in 809 Prophetis invenerit et Apostolis, pergit ad unum pretiosissimum margaritum, non priores abjiciens, sed per illas quaerens pretiosius (Matth. XIII) .