Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13, 14.) Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt. Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. LXX pro servis, posuerunt timentes; pro inimicis, incredulos: caetera similiter. Misericordiam Creatoris in creaturas suas, exemplo matrum discimus, quae liberos amore in sinu nutrientes, omnem superant charitatem. Denique volens Deus ostendere, quomodo diligat 0661D quos creavit: Numquid obliviscetur, ait, mulier, ut misereatur sobolis uteri sui? sed et si illa 0662A fuerit oblita, ego tamen non obliviscar tui (Isai. XLIX, 15) . Quem sensum et illud habet Evangelicum, in quo Dominus loquitur ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37) ? Et Deuteronomium, in quo tale quid resonat: Sicut aquila protegit nidum suum, et pullos suos desideravit: expandens alas, suscepit eos, et portavit in humeris suis (Deut. XXXII, 11) . Aiunt qui de animantium scripsere naturis, omnium quidem bestiarum, et jumentorum, et pecudum aviumque ingenitum esse in filios pullosque suos affectum, sed maximum esse amorem aquilarum, quae in excelsis et inaccessis locis nidos collocant, ne coluber fetus violet. Amethisten quoque inter pullos ejus lapidem reperiri, 0662B quo omnia 811 venena superentur. Si hoc verum est, recte affectus Dei in suas creaturas aquilis comparatus est, qui omni custodia protegit liberos suos, ne draco et coluber antiquus, diabolus et Satanas obrepat novellis fetibus, ut ad nomen lapidis, qui ponitur in fundamentis Sion, omnes adversariorum frangantur insidiae. Haec autem Jerusalem, in qua consolabuntur a matre filii, et in genibus palpabuntur, illa est, de qua scribit Apostolus: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26) . Cujus consolationis lacte saturatus, consolabatur caeteros, qui ejus sermonibus indigebant, dicens: Benedictus Deus, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione, ut 0662C et nos possimus consolari eos, qui in omni sunt tribulatione, per consolationem, qua ipsi consolamur a Deo (I Cor. I, 3) . Qui postquam fuerint consolati, dicetur ad eos: Et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, sive orientur, aut juxta Symmachum, florebunt (Joan. XVI, 22) . Videbunt autem, haud dubium quin Deum, quae vera laetitia est. De quibus Dominus loquebatur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Cujus visio perfectum est gaudium, quod in plenae fidei corde versatur: et ossium germinatio subsequitur, de quibus ante jam diximus. Quorum si lector oblitus est, recurrat ad explanationem pristinam. Melius est enim illum scripta relegere, quam nos dicta replicare. Et nota, inquit, 0662D erit manus Domini servis ejus, vel timentibus eum, et comminabitur inimicis, sive incredulis suis. Manus 0663A autem vel pro potentia accipitur, quod possit Deus omnia facere, quae promittit, juxta illud quod ex persona Dei Moyses loquitur ad Pharaonem: Nunc mittam manum, et percutiam te, et populum tuum interficiam, et deleberis de terra (Exod. III, 20) . Et rursum ipse ad eumdem tyrannum: Ecce manus Domini erit super jumenta tua (Exod. IX, 4) ; de qua ad Deum Psalmista dicebat: Manus tua gentes interfecit, et plantasti eos (Psal. XLIII) . Aut certe manus Domini Christus intelligendus est, de quo et supra legimus: Manus mea fecit haec omnia. Quam notam faciet Dominus servis suis et timentibus se, 812 et comminabitur incredulis et inimicis suis, ut aliis promittat praemia, aliis supplicia comminetur. In quo consideranda verborum proprietas, quod non dixerit: 0663B Inferet inimicis suis; sed comminabitur, ut per comminationem deterriti, et ipsi ad Domini transeant servitutem.