Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17.) Qui sanctificabantur, et mundos se putabant 0665B in hortis post unam intrinsecus: qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. LXX: Qui sanctificantur et purificantur in hortis et liminibus: 815 comedentes carnem porcinam, et abominationes, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Symmachus et Theodotio hunc locum ita interpretati sunt. Qui sanctificamini et lustramini in hortis alter post alterum, inter eos qui comedunt carnem suillam, et abominationem, et murem, simul deficient, dicit Dominus, volentes ostendere, non ipsos comedere carnem suillam, et abominationem, et murem, qui sanctificantur in hortis alter post alterum; sed eos qui lustrantur versari cum eis, qui comedunt quae prohibita sunt. Arguit autem sermo divinus populos Judaeorum, immo Scribas 0665C et Pharisaeos, quos et Dominus arguebat, dicens: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem scit corda vestra, quoniam quod in hominibus excelsum est, abominatio est apud Deum (Luc. XVI, 15) . Unde increpabat eos atque dicebat: Vae, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, et intus pleni estis immunditia (Matth. XXIII, 25) . Et iterum: Qui estis sepulcra dealbata: intus autem pleni estis ossibus mortuorum, et omni spurcitia (Ibid., 27) : qui ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI) : qui Domino loquebantur pacifica, et molliebant verba sua super oleum, ipsi autem erant jacula, de quibus rectissime dicebatur: Populus hic labiis me honorat: cor vero ejus longe est a me (Isai. XXIX, 13) . Praeceperat 0665D autem per Moysen Deus (Num. XIX) , ut si quis praeventus fuisset in peccato; vaccae rufae aspersus cinere, et aliis expiationis modis, per sacrificia et 0666A victimas rediret ad Templum, quod illi negligentes, in locis deliciarum et voluptatum, hoc est, in hortis amoenissimis, vel baptisteria exstruebant, vel piscinas ad areolas irrigandas: adulteria et omnem libidinum turpitudinem, simplicibus aquis abluere se putantes, quibus rectissime illud aptabitur: Et noctem flumine purgant (Horat.). Nec alicui videatur incongruum, si quae geruntur turpiter, manifestius explicentur in correctionem eorum, qui talia committere non erubescunt, quae turpe est et dicere, dum scortis adhaerent in modum canum, et masculi in masculos exercent turpitudinem, retributionem peccati in semetipsos recipientes. 816 Qui haec opera faciunt, voluntate et sceleribus cum his sunt, qui carnem suillam comedunt, et omnia quae Lege 0666B prohibentur, et murem, quem nos glirem vocamus, vel juxta Orientis provincias μυωξοὺς. Et illi igitur qui haec comedunt, et hi exercentes omnem turpitudinem, talia agunt quae et ethnici forte non faciunt, pariter consumentur (Levit. XI) . Secundum tropologiam possumus dicere: Omnes voluptatis magis amatores, quam amatores Dei, sanctificari in hortis et in liminibus, quia mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos impietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu: nec comedunt carnem Jesu, neque bibunt sanguinem ejus. De quo ipse loquitur: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (Joan. VI, 55) . Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V) . Qui non foris, sed in domo una et intus comeditur.