Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20.) Et annuntiabunt gloriam meam in 821 gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus. LXX: Et annuntiabunt gloriam meam in gentibus: et adducent fratres vestros de cunctis nationibus donum Domino, 0670B cum equis et rhedis, in lampenis mulorum, cum umbraculis in sanctam civitatem Jerusalem, dicit Dominus. Hi qui salvi fuerint, et missi ad varias nationes, et ad eos qui non audierant primum, neque viderant gloriam Domini, annuntiabunt eam cunctis gentibus, et adducent fratres populi Judaici, quorum reliquiae salvae factae sunt, munus Domino de universis gentibus: vel ipsos qui idololatriae errore contempto, veri Dei notitiam sunt secuti, vel qui de toto orbe ex Israel populo crediderunt. Ad quos scribit et apostolus Petrus (I Petr. I) . Adducent autem in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Pro carrucis, quas solus interpretatus est Symmachus, quem nos in hoc loco secuti sumus, Aquila, Septuaginta et Theodotio, mulos, 0670C transtulerunt. Et ubi posuere Septuaginta, cum umbraculis, quae nos dormitoria interpretari possumus, vel basternas, alii voce consona transtulerunt φορεῖα quae nos varii generis interpretamur vehicula: ubi autem Septuaginta et Theodotio dixerunt, lampenas, pro quibus Symmachus, lecticas interpretatus est, Aquila, σκεπαστὰ posuit, quod et ipsum lecticas opertas pellibus significat. Hoc de varietate translationum dictum sit. Equos autem, et quadrigas, et lecticas, et mulos atque carrucas, et diversi generis vehicula, Angelica possumus intelligere ministeria, de quibus alibi ad Deum dicitur: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8) . His equis, curribus et quadrigis Elias raptus ad coelum est, et Eliseus circumdari se atque servari, nescienti puero demonstravit 0670D (IV Reg. II) . Et Zacharias vidit in nocte: Ecce vir ascendens super equum rufum: et iste stabat in medio duorum montium 822 umbrosorum: et post eum equi rufi, et sturnini, et varii, et albi, et dixi, inquit, Quid sunt isti, Domine? Et ait ad me Angelus qui loquebabatur in me: Ego ostendam tibi quid sint isti. Et respondit vir qui stabat in medio montium, et ait ad me: 0671A Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram (Zach. I, 8-10) . Joannes quoque in Apocalypsi haec se vidisse testatur: Vidi coelum apertum, et ecce equus albus: et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, et justitia judicans, et bellator. Oculi autem ejus quasi flamma ignis: et super caput ejus diademata plurima: habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; et amictus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei: et exercitus in coelo sequebatur eum in equis albis, vestitus bysso albo atque mundissimo, et de ore ejus egrediebatur gladius acutus, ut in ipso percuteret gentes (Apoc. XIX, 11 seqq.) . Equo rufo sedebat Dominus atque Salvator, humanum corpus assumens, cui dicitur: Quare rubra sunt vestimenta tua? Et: Quis est iste qui ascendit de Edom, 0671B fulva vestimenta ejus de Bosra (Isai. LXIII, 2) . Et sequebantur eum variorum colorum equi, vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, vel varii in virtutibus, vel candidi in virginitate. Equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et incorruptum corpus assumpsit. Et quicumque eum sequebantur, candidis utebantur equis, incorruptis videlicet immortalibusque corporibus. Longum est, si velimus, utrumque explanare testimonium: hoc solum dicam, quod diversa vehicula, quibus homines adducuntur ad fidem, Angeli sint, vel sancti viri qui de hominibus in Angelos profecerunt. Quod autem unusquisque nostrum habeat Angelos, multae Scripturae docent, e quibus illud est: Nolite contemnere unum de minimis istis: quia Angeli eorum vident quotidie 0671C faciem Patris, qui est in coelis (Matth. XVIII, 10) . Et puella Rode Petrum apostolum nuntiante, alii Angelum ipsius esse credebant (Act. XII) . Sin autem hoc de minimis dicitur, et de uno homine, quanto magis de omnibus sanctis, et praecipue de Apostolis sentiendum est? 823 quorum Angeli quotidie vident faciem Patris, juxta illud quod scriptum est? Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8) . Et Jacob de se loquitur: Angelus qui liberavit me. Isti sunt qui ascendunt et descendunt super filium hominis. Qui veloces sunt in fide, equis vehuntur: qui multiplices in gratia, quadrigis: qui consolatione indigent, tectis lecticis et umbraculis, ut audire mereantur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6) . Mulos autem in Scripturis 0671D sanctis dupliciter accipimus: vel in sterilitate 0672A et continentia, qualibus sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur, fortis manu: alter, pacificus; vel in mala parte, de quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9) ; quibus praepositus erat Doec (I Reg. XXI) . Carrucae autem, pro quibus (ut supra diximus) Septuaginta, tecta vehicula, caeteri vehicula simpliciter transtulerunt, illi intelligendi, de quibus Apostolus loquitur: Invicem onera vestra portate (Galat. VI, 2) . Porro lampenae, splendentia sanctorum intelligenda sunt corpora, et animae fide Domini illuminatae, quibus dici potest: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14) . Hic autem omnis apparatus illo proficit, ut ingrediamur sanctam civitatem Dei, sive sanctum montem Domini Jerusalem: non illam quae occidit 0672B Prophetas, et quae lapidat missos ad se; sed Jerusalem coelestem, de qua crebro diximus: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26) . Et iterum: Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22) . Quod vel de praesenti Ecclesia possumus intelligere, quae toto orbe per Apostolos congregata est, vel de futura: ut impleatur illud quod Apostolus sancto Spiritu prophetavit: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aere, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16) . Judaei et Judaici erroris haeredes Ebionitae, qui pro humilitate sensus nomen pauperum susceperunt, omnesque mille annorum delicias praestolantes, equos et quadrigas, et rhedas, et lecticas, sive basternas, et dormitoria, mulosque 824 0672C et mulas, et carrucas, et diversi generis vehicula sic intelligunt, ut scripta sunt. Quod videlicet in consummatione mundi, quando Christus Jerusalem regnaturus advenerit, et Templum fuerit instauratum, et immolatae Judaicae victimae, de toto orbe reducantur filii Israel, nequaquam super equos, sed super mulos Numidiae. Qui autem senatoriae fuerint dignitatis, et locum principum obtinuerint, de Britannis, Hispanis, Gallisque extremis hominum Morinis (Virgil. VIII Aeneid. sic vocat Morinos) , et ubi bicornis finditur Rhenus, in carrucis veniant, occurrentibus sibi cunctis gentibus, quae eorum servituti fuerint praeparatae.