Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21.) Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. LXX: Quomodo 0672D si offerant filii Israel victimas suas mihi cum 0673A Psalmis in domo Domini: et ex eis sumam sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. Qui ad gentes, ait, directi fuerint, et annuntiaverint eis gloriam meam, sic adducent fratres vestros de universis nationibus munus Domino, cum equis, et quadrigis, et lecticis, et mulis, et carrucis, et diversis vehiculis in montem sanctum Jerusalem, quomodo solebant filii Israel, dum eorum staret religio, et Templi caeremoniae servarentur, offerre victimas cum Psalmis in domo Domini. Sive ut habetur in Hebraeo, et omnes voce consona transtulerunt, in vase mundo: quod et usque hodie offerunt in Domo Dei, quae est Ecclesia, filii Israel qui mente conspiciunt Deum, hostias spirituales cum fructibus atque virtutibus animae suae in vasis mundis, hoc est, in sanctis corporibus. De 0673B quibus Apostolus scribit: An ignoratis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16) ? Et assumam, inquit, ex eis sacerdotes et Levitas, dicit Dominus: ut qui salvati fuerint, gentibus praedicarent. De quibus unus loquebatur: Sic nos reputet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (I Cor. IV, 1) . Et Lucas evangelista: Sicut tradiderunt, inquit, nobis, qui a 825 principio viderunt et ministri fuerunt sermonis. De quibus et supra legimus: Vos eritis mihi sacerdotes Domini (Isai. LXI, 6) . Quomodo enim in abscondito Judaeus est, qui spiritu circumciditur (Rom. II) , de quo scriptum est: Nos sumus Circumcisio, qui spiritu Deo servimus (Philipp. III, 3) , et offerimus spirituales victimas placentes Deo, psallimusque spiritu et sensu: sic et 0673C sacerdotes et Levitae in abscondito sunt, qui non seriem generis sequuntur, sed ordinem fidei. Vel certe non dicit de Apostolis et apostolicis viris, qui principes fuerunt Ecclesiae ex populo Judaeorum, sed de enumeratis supra gentibus, de mari, de Africa, de Libya, de Cappadocia, de Italia, de Graecia, de cunctis insulis, quarum habitatores primum non audierant Dominum, nec viderant gloriam ejus, et postea vertentur in sacerdotes, ut qui fuerant cauda, sint caput, et qui caput, vertantur in caudam.