Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 22, 23.) Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. LXX: 0673D Sicut enim coelum novum et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret in conspectu meo in Jerusalem Dominum. Quando dicit: Assumam ex eis in sacerdotes et levitas, ostendit vetus sacerdotium praetermissum, quod tribui Leviticae debebatur, ubi non est electio, sed ordo naturae, et series est familiae per posteros descendens. Translato enim sacerdotio necesse est, ut et Legis translatio fiat, et electio ad eos pertineat, 0674A quibus nequaquam juxta sanguinem, sed juxta merita atque virtutes sacerdotium defertur, qui venient de insulis gentium, et gloriam Domini nuntiabunt. Et adducentur in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Quomodo autem coelum novum, et terra nova erit, et nova Jerusalem, ut nequaquam dicatur: Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV, 35) . Et iterum: Involvetur coelum quasi liber: et corruptione dissipabitur terra (Apoc. VI, 14) : sic in 826 omnibus novis, novus fiet et populus Dei, dicente Scriptura: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (Isai. XLIII, 19) . Et in alio loco: Si qua in Christo nova creatura (II Cor. V, 17) . Eritque et populus novus; primitiae enim Christus, deinde qui sunt Christi, in 0674B adventu ejus: coelumque et terra nova, de quibus inter octo beatitudines dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 3, 4) . Siquidem omnis creatura nunc subjecta est vanitati in spe, propter eum qui subjecit eam (Rom. VIII) . Liberabuntur autem a servitute corruptionis in gloria filiorum Dei, qui fient de hominibus filii ejus, et stabunt in conspectu illius semper, et nomen eorum jugiter permanebit, ut nequaquam illis gens succedat alia, quod factum est in Judaeis; sed maneant in aeternum. Et erit, inquit, mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: ut de carnalibus sabbatis, mensibusque fiant spiritualia sabbata delicata, qui sabbatismus Dei populo reservatur. Et 0674C mensis spiritualis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo curret ordine, ut efficiat mensem, id est, kalendas, quae Graece appellantur νεομηνίαι, hoc est, mensis novi exordium. apud quos initium kalendarum, non juxta solis cursum, et diversa mensium spatia, sed juxta lunae circuitum incipit et finitur. Haec est luna, de qua in laude veri Salomonis dicitur: Et permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum (Psal. LXXI, 5) . Quae in Cantico Canticorum appellatur electa: Quae est haec quae processit quasi diluculum, pulchra ut luna, et electa ut sol admirabilis (Cant. VI, 9) ? Aiunt Physici, et quorum curae est de coelestibus disputare, lunam non habere proprium lumen, sed solis radiis illustrari. Ab ea enim semper orbis 0674D parte completur et fulget, a qua soli vicinior est, nec umbra terrae obscuratur: quod et poeta uno versiculo demonstravit (Virgil. I Georg.) :
Nec fratris radiis obnoxia surgere luna.
Si hoc verum est, et nos tropologice possumus dicere, Ecclesiam quae pace et persecutionibus crescit atque decrescit, et oppressa tentationum tenebris rursum pristinum lumen 827 assumit, habere splendorem a sole justitiae, et hoc esse quod dicitur: Splendebit luna quasi sol (Isai. XXX, 26) ; habitatoresque 0675A ejus justos fulgere quasi solem in regno patris sui. Et per hos menses semen Domini, quod instauratum est in aeternum, venire ad solemnitates suas, quas sanctus mystico ore resonabat, dicens: Annos aeternos in mente habui, et meditatus sum (Psal. LXXVI, 6) . De sabbato autem, quod significat requiem, pleno sermone tractavimus (Ad cap. LVI) , in eunuchorum advenarum prophetia. Et nunc breviter est dicendum, eos venire in neomeniis et in sabbatis, qui sex diebus in quibus factus est mundus, transcensis atque praeteritis, festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. De his solemnitatibus credentes Paulus apostolus instruebat, dicens: Umbram enim habens lex futurorum bonorum (Hebr. X, 1) . Et iterum: Ne 0675B quis ergo vos judicet in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbrae futurorum (Coloss. II, 16) . Si autem haec in umbra futurorum bonorum, et in imagine praecesserunt, omnis lex spiritualiter intelligenda est, de qua idem dicebat Apostolus: Scimus quia lex spiritualis est (Rom. VII, 14) , cujus mysteria et David nosse cupiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18) . Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV) . De quibus omnia celeri disputatione percurrere, non est hujus temporis. Si enim nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II) , quomodo nos totius Legis 0675C quasi universi orbis descriptionem in brevi tabella conamur ostendere? Quodque sequitur: Veniet omnis caro, ut adoret in conspectu meo in Jerusalem, sciendum quod in Hebraico non sit scriptum, Jerusalem: ut decutiamus supercilium Judaeorum; sed tantum, in conspectu meo, ut sermo Domini compleatur, dicentis in Evangelio: Amen amen dico vobis: quoniam veniet hora, quando neque in monte isto, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem (Joan. IV, 21) . Et iterum: Spiritus est Deus. Et eos qui adorant eum, in 828 spiritu et veritate oportet adorare (Ibid., 24) . Et illud Apostoli: Levantes sanctas manus in omni loco (I Tim. II, 8) . Omnis autem caro non populum Judaeorum, sed omne hominum significat genus, juxta illud quod supra dictum est: Videbit 0675D omnis caro salutare tuum (Isai. XL, 5) . Et in Joele: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Joel. II, 28) . Et in Zacharia: Timeat omnis caro a facie Domini (Zach. II, 13) . Et in Psalmis: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 2) . Quod aliis verbis in alio psalmo dicitur: Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt in conspectu tuo, et glorificabunt 0676A nomen tuum, Domine (Psal. LXXXV, 9) . Mensem ex mense, et sabbatum ex sabbato, in quibus veniet omnis caro, ut adoret Deum, ridicule interpretantur χιλιασταὶ, quos nos dicere possumus Milliarios: ut qui in vicino sunt, omni sabbato veniant in Jerusalem; qui longius, per menses, id est, kalendarum orbe completo, qui valde procul, per annos singulos, hoc est, diebus Paschae sive Tabernaculorum, juxta illud quod in Zacharia dicitur: Ascendens ab anno in annum, ut adorent Dominum regem exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum (Zach. XIV, 16) . Et ut majorem risum praebeant audientibus, quod in ultimo ejusdem prophetae volumine scribitur: Et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo, sic interpretantur, 0676B ut negotiatores in mille annis esse desistant, quia omnia nascantur in omnibus locis, quo scilicet nec nos indigeamus folio amomo, et pipere, nec Indi a nobis pulegium desiderent.