(Vers. 24.)
Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.
Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
0675D Haec verba LXX
similiter, suffecimus ex Ambrosiano ms. Et vero hoc uno abludunt LXX ab Hebraeo quod omittunt
usque ad satietatem, si modo unicum verbum , quod proprie
nauseam sonat, tanta licet periphrasi circumscribere,
usque ad satietatem visionis.
LXX similiter. Omnis caro quae adoratura est in conspectu Domini, vel in Jerusalem coelesti, vel in omni loco in quo levantur
mundae manus, egredietur, ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati fuerint in Deum. Quod vel de Judaeis intelligi
potest, de quibus dictum est:
Filios genui et exaltavi: ipsi autem me spreverunt: vel de
0676C 829 omnibus qui habentes notitiam Dei in cordibus suis, aversi sunt in vanitatem, ut adorent creaturam potius quam Creatorem.
Egredientur autem non loco, sed intelligentia. Neque enim cadavera mortuorum possunt intus esse cum Domino. Quod si omnis
caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Dominum, aeternis tradentur ardoribus,
in utramque partem verae carnis erit resurrectio. Vermis autem qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur, a plerisque
conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos: quare vitio suo atque peccato caruerint electorum
bono, juxta illud quod dicitur:
Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4) . Et in Proverbiis:
Tinea
0676D
ossium cor intelligens (Prov. XXV, 20) . Et iterum sub obelo:
Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: sic moeror excruciat cor viri (Ibid.) . Ita dumtaxat, ut non negent
0675D Confer hanc expositionem cum proxime subsequenti,
0676D quam calumniose traducunt vulgo, quasi praevaricatorum impiorumque hominum supplicia sensisset S. Doctor finem aliquando
habitura; ut nihil interim dicam de aliis passim ac ferme luculentioribus testimoniis, cujusmodi est illud paulo superius:
In eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore poenas patietur aeternas.
praevaricatorum, et Dominum negantium aeterna supplicia, dicente Domino in Evangelio:
Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) . Et in alio loco:
Ligate manus ejus et pedes, et mittite eum in tenebras
0677A
exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13) . Si manus audivimus ((
Al. ligamus)) et pedes, et tenebras exteriores, quae oculorum poena est lumen Dei non videntium; et fletum, qui utique et ipse
ad oculos pertinet; et stridorem dentium: miror quosdam aereum corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem
introducere: quia Dominus potentia majestatis suae, ad Apostolos clausis ingressus est 830 januis (Joan. XX) . Qui certe
et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu; et hoc ipsum apostolo praebuit Petro: ut qui fide ambulabat,
infidelitate postea mergeretur; cui dictum est:
Quare dubitasti, modicae fidei (Matth. XIV, 31) ? Ignis quoque juxta id accipiendus, quod et vermis, qui tamdiu
0677B succenditur, quamdiu habet materiam, qua vorax flamma pascatur. Si quis igitur habeat in conscientia sua zizania, quae inimicus
homo, dormiente patrefamilias, superseminavit, et haec ignis exuret, haec vorabit incendium (Matth. XIII) . Et omnium Sanctorum
oculis, eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro, et argento, et lapide pretioso, aedificaverunt super fundamentum Domini,
fenum, ligna, stipulam, ignis pabulum sempiterni. Porro qui
0677C Plane igitur injuriosi in Hieronymum sunt, qui eum consentire calumniantur illis, qui terminum habitura malorum hominum
tormenta somniant, et probare conati sunt. Liquet enim, non suo illum sensu, sed tantum ex Commentatoris officio testimonia
in eam partem hic recitare. Sensisse autem illum orthodoxe tum haec ipsa verba, tum inferior contextus probat: siquidem duas
veluti classes damnatorum probe distinguit, quarum una aeterno, altera temporali supplicio torquenda sit; sed quae his aut
illis obtingat, debere nos,
Dei solius scientiae derelinquere, qui novit, quem, quomodo, et quamdiu debeat judicare. Quod adeo subdit in fine,
peccatorum, atque impiorum, et tamen Christianorum, quorum opera igni probanda sunt, atque purganda, moderatam arbitrari se,
et mixtam clementiae sententiam judicis,
manifestum est de iis dici, quos scelerum poenituerit, et purgatorius ignis mundabit. Econtrario
Diaboli et omnium negatorum, atque impiorum qui dixerunt in corde suo, Non est Deus, non dubitat
aeterna
0677D
esse tormenta, in eamque damnationem venire et impios Christianos, qui operibus Deum negaverint, si in peccato praeventi fuerint. Nec alio
sensu docuit Dialogo I contra Pelagianos num. 28:
Diabolum et satellites ejus, omnesque impios et praevaricatores perire
0678C
perpetuo; Christianos vero, si in peccato (leviore scilicet, et juxta illud quod alludit Pauli testimonium I Cor. III, 13 et 14, quod Purgatorio igne mundari queat)
praeventi fuerint, salvandos esse post poenas. Videsis et quae in hunc locum annotavimus, ut ab errore in quem pariter trahebatur, de finiendis aliquando damnatorum cruciatibus,
immunem ostenderemus. Nam quod aiunt nonnulli, hosce Hieronymi Commentarios in Isaiam prae oculis habuisse Augustinum, cum
eum errorem, tametsi tacito
pro reverentia tanti viri nomine, impugnat, lib.
de Fide et Operibus, et in Enchiridio,
de Fide, Spe et Charitate, multum ab omni veritatis specie distat; quae enim ibi Hipponensis episcopus diluit ac refutat nefariae ejus opinationis argumenta,
adductaque Scripturarum testimonia, alia plane ab his sunt, quae ex aliorum sensu Hieronymus recitat: ut hac etiam ratione
perspicuum sit, Augustinum nihil in Hieronymi scriptis unquam invenisse huic errori consentaneum.
volunt supplicia aliquando finiri, et licet post multa tempora, tamen terminum habere tormenta, his utuntur testimoniis:
Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25) . Et iterum:
Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus
0678A
misereatur (Galat. III, 22) . Et in alio loco sanctus loquitur:
Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet
causam meam, et auferat judicium meum, et educat me in lucem (Mich. VII, 9) . Et rursum:
Benedicam te, Domine: quoniam iratus es mihi. Avertisti faciem tuam a me, et misertus es mei (Isai. XII, 1) . Dominus quoque loquitur ad peccatorem:
Cum ira furoris mei transierit, rursum sanabo (Ps. XXX, 20) . Et hoc est quod in alio loco dicitur:
Quam grandis multitudo bonitatis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quae omnia replicant, asseverare cupientes, post cruciatus atque 831 tormenta, futura refrigeria, quae nunc abscondenda
sunt ab his, quibus timor utilis est: ut dum supplicia reformidant, peccare desistant. Quod nos Dei
0678B solius debemus scientiae derelinquere, cujus non solum misericordiae, sed et tormenta in pondere sunt; et novit quem, quomodo,
aut quamdiu debeat judicare. Solumque dicamus, quod humanae convenit fragilitati:
Domine, ne 832
in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 1; XXXVII, 1) . Et sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo:
Non est Deus (Psal. XIII, 1) , credimus aeterna tormenta: sic peccatorum
0678D In vetustiori Ambrosiano ms.,
Sic peccatorum, etiam Christianorum, quorum, etc., verius, opinor, ad Hieronymi mentem, sensumque eorum quae modo disputata sunt de cruciatibus damnatorum.
atque impiorum et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam
clementiae sententiam judicis (I Cor. III, 13) .