Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
Prologus.
0679A 833-834 Post explanationes duodecim Prophetarum, Isaiae, Danielis, et Ezechielis, ad extremum in Jeremiam manum mittimus, tibi, frater Eusebi, ejusdem (( Al. eosdem)) Commentariolos dedicantes, ut Evangelicum virum Matthaeo evangelistae copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus, te hortante, disserui. Et quia volumen longissimum est, et in plerisque manifesta historia texitur, illud prudentiam tuam admoneo, ne quaeras in hoc latam explanationem; super his maxime, quae jam et in Prophetis aliis dicta sunt, et per se patent intelligentiae. Sicque conabor notariorum manu scribere, ut nihil desit in sensibus, cum multum desit in verbis. Stamina tibi atque subtegmina et licia praeparabo, tu pulcherrimam vestem ipse conficito; ut 0680A non solum nos audire, sed et alios docere possis. Libellum autem Baruch, qui vulgo editioni Septuaginta copulatur, nec habetur apud Hebraeos, et ψευδεπίγραφον Epistolam Jeremiae nequaquam censui disserendam, sed magis Jeremiae ordinem, librariorum errore confusum, multaque quae desunt, ex Hebraeis fontibus digerere, ac complere: ut novum ex veteri, verumque pro corrupto atque falsato Prophetam teneas: parvipendens obtrectatorum rabiem, qui non solum verba, sed syllabas quoque nostrorum verborum calumniantur: in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant: ut nuper indoctus calumniator erupit, qui Commentarios 835-836 meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat. Nec intelligit, nimia 0681A stertens vecordia, leges Commentariorum, in quibus multae diversorum ponuntur opiniones, vel tacitis, vel expressis Auctorum nominibus, ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere: quamquam et in primo ejusdem operis libro praefatus sim, me vel propria, vel aliena dicturum: et ipsos Commentarios, tam veterum Scriptorum esse, quam nostros. Quod non videns praecursor ejus Grunnius, olim nisus est carpere. Cui duobus respondi libris, ubi quae iste quasi sua profert, et alio jam calumniante, purgata sunt: ut praeteream contra Jovinianum volumina, in quibus dolet virginitatem nuptiis, et nuptias digamiae, digamiam polygamiae esse praelatam.
0682A Nec recordatur stolidissimus, et Scotorum pultibus praegravatus, nos in ipso dixisse opere: «Non damno digamos, immo nec trigamos, et si fieri potest octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem: quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.» Legat ejusdem operis Apologiam, quam ante annos plurimos adversus magistrum ejus gaudens Roma suscepit: et tunc animadvertet, alienis se vocibus blasphemare; et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria: sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie. Sed jam propositum opus aggrediendum est.