Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi, Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus 840 ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum meum ut faciam illud. Pro virga vigilante, LXX baculum nuceum transtulerunt. Laborandum igitur nobis est, ut breviter Hebraeam etymologiam Latinus lector intelligat. Seced nux dicitur: vigilia autem, vel vigil, 0685A sive vigilare appellatur Soced (). Unde et in posterioribus, pardus vigilans hoc nomine ponitur. Ab eo igitur quod dicitur nux, propter verbi similitudinem ad vigilis intelligentiam nomen allusit: quod quidem et in Daniele juxta Theodotionem scriptum est, ut ab arboribus πρίνου et σχίνου, ilice videlicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. Alioquin et in principio Geneseos a viro, qui dicitur Is (), mulier appellatur Issa (), quasi quaedam virago, eo quod de viro sumpta sit. Pro baculo nuceo, virgam vigilantem, Aquila et Symmachus; Theodotio vero amygdalinam transtulerunt. Vigilat autem virga, cuncta populi peccata considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. Unde et Apostolus scribit peccantibus: 0685B Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 23) ? Ista est virga, vel baculus, de qua David loquitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 5) . Pulchreque posuit, consolata sunt. Ad hoc enim Dominus corripit, ut emendet. Et quomodo nux, sive amygdalum, amarissimam habet corticem, et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris, fructus dulcissimus reperiatur: sic omnis correptio, et labor continentiae, amara quidem videtur ad praesens: sed fructus parit dulcissimos. Unde et vetus illa sententia est: Litterarum radices amarae, fructus dulces. Quidam virgam vigilantem atque nuceam, intelligunt Dominum, de quo dicit Isaias: Exiet virga de radice Jesse (Isa. XI, 1) . Unde et virga 0685C Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione Domini floruisse narratur.