Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17.) Tu ergo accinge lumbos tuos: et surge, et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. 842 Et Job praecipitur, ut accingat lumbos suos (Job. IV) : et Apostolis (Luc. XII) , ut accinctis lumbis, quos Elias (IV Reg. I) et Joannes Baptista (Matth. III) zonis mortificavere pelliceis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis videlicet Evangelicae. Quicumque igitur sermones locuturus est Dei, debet accingere lumbos suos, sciens quod diaboli omnis virtus in lumbis sit (Job. XL) ; et justus dicat in Psalmis: Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII, 8) . Cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: Surge qui dormis, et elevare: et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) ; ut semper 0686D vigilans, et de somno consurgens, loquatur quae sibi praeceperit Deus.
Ne timeas a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. Sive ut Septuaginta, et caeteri habent interpretes: ne forte timere te faciam. Et est sensus juxta translationem nostram: Noli timere a facie eorum: me enim adjutore, eos timere non poteris. Juxta Septuaginta: Noli timere a facie eorum, habeto meae confidentiam jussionis. Si enim non obtuleris, 0687A quod habes, ut timere desinas, derelinquam te, et tradam timori, et quodammodo videbor timere te facere, dum relinquo formidini. Hoc autem significat, quod semper amanda sit veritas: nec timenda hominum multitudo, qui increpiti (( Al. intrepidi)) correptionem non sustinent; sed insidias tendunt ei, a quo corripiuntur. Quodque juxta LXX sequitur: quia tecum sum ut liberem te, dicit Dominus, in Hebraico non habetur. Et est sensus: Eruam te, non in eo ut tibi nullus insidietur; sed in eo, ut patiens insidias, non delinquas.