Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12, 13.) Obstupescite coeli super hoc: et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae: foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. LXX: obstupuit coelum super hoc, et inhorruit extra modum et vehementer, et caetera similiter. Coelum cui dictum est: Attende coelum, et loquar (Deut. XXXII, 1) : et, Audi coelum, et auribus percipe terra (Isai, I, 2) , videns Dei praecepta calcata, inhorrescit, et stuporem dissimulare non potest. Omnis enim creatura congemiscit 0691B et condolet super peccatis hominum. Duo autem populus Dei fecit adversa. Primum, ut relinqueret Deum qui est fons vitae, et praeceptum dedit dicens: Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti (Exod. XX, 2) . Secundum, quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii in conspectu meo; pro quo secutus est daemones, quos dissipatas cisternas vocat, eo quod Dei mandata servare non valeant. Et hoc attendendum, quod fons perpetuus est, et vitales habet aquas. Cisternae autem et lacus, vel de torrentibus, vel ex aquis turbidis, terra complentur et pluviis. Portas autem coelorum illas vocat, de quibus et in vicesimo tertio psalmo scriptum est: Levate, portae, capita vestra, et introibit rex gloriae. Pro quo LXX transtulerunt: Levate portas principes vestras: 0691C de quibus plenius suo dicetur loco. Quodque Aquila et Symmachus, coelos; LXX vero et Theodotio coelum, interpretati sunt, nullum moveat. Hebraicum enim Samaim () communis est numeri, et tam coeli quam coelum eodem appellantur nomine: ut Thebae, Athenae, et Salonae.