Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12. seqq.) 860 Vade, et clama (sive lege) sermones istos contra Aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israel, dicit Dominus, et non avertam (sive firmabo) faciem meam a vobis (sive super vos), quia 0702B sanctus (sive misericors) ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es (sive impie egisti), et dispersisti (sive effudisti) vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. Verbum Hebraicum Carath (), et voca, et clama, et lege significat. Unde Aquila et Symmachus, clamita: LXX et Theodotio lege, interpretati sunt. Ad Aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et duas tribus: et earum reversio praedicatur. Et non avertam faciem meam, inquit, a vobis; sive non firmabo faciem meam contra vos, ut nequaquam vos austeritate judicii, sed vultu misericordiae suscipiam. Sanctus enim et misericors 0702C sum, ut non recorder ultra iniquitatis vestrae, nec meminerim quod a Domino recessistis, et pro illo vos idola delectarint, et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso. Quod quidem ad haereticos et in Ecclesia negligentes dici potest, qui quotidie per ecclesiasticos viros ad poenitentiam provocantur: et quibus proprie aptari potest, Et vocem meam non audistis. Omnis autem haereticus habitat in Aquilone, et calorem fidei perdidit, nec audire potest illud Apostoli: Spiritu ferventes (Rom. XII, 11) . Et quia se voluptatibus tradidit, recessit a Domino, et dispersit vias suas alienis dogmatibus, et voluptatem secutus est. Nulla enim haeresis nisi propter gulam ventremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et 0702D numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III) , de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum velut escam panis (Psal. XIII, 8) : et quos Christus notat, devorantes domos viduarum (Matth. XII) . Cumque, inquit, misertus tui fuero, ne justum esse te putes: sed memento iniquitatis tuae semper, et scito quia in Dominum fornicatus sis: et superbiae (( Vict. Superba)) colla demitte, ut qui offendisti 0703A Dominum per arrogantiam, placeas per humilitatem. Illi autem quod supra diximus: Et non firmabo faciem meam super vos, illud propheticum convenit: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11) .