Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6.) Et ecce magis hi simul confregerunt jugum: ruperunt vincula, idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum; omnis qui egressus fuerit ex eis capietur. Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. Quos magistros putabam, inventi sunt pejores esse discipulis, et quanto in divitibus major auctoritas, tanto major insolentia peccatorum. Confregerunt enim jugum Legis, dicente Apostolo: Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem 874 discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, 0714C quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11) : ruperuntque vincula praeceptorum Dei, et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo dicitur: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3) . Quia igitur ista fecerunt, percussit eos leo de silva, regnum videlicet Babylonium; lupus ad vesperam vastavit eos, Medos, Persasque significans: pro quo in Visione Danielis, ursa ponitur, cujus in ore tres erant ordines (Daniel. VII) : pardus vigilans super civitates eorum, Alexandri impetum praefigurans, et velocem de Occidente usque ad Indiam percursionem. Pardum autem vocat ob varietatem, et quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicavit et Persas. Et quatuor, inquit, erant capita in bestia, et potestas data est ei. Et quia non de futuro 0714D vaticinatur, sed de praeterito, velut jamjamque venturis texit historiam, idcirco de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: Omnis qui egressus fuerit ex eis, capietur. Causasque reddit cur ista perpessi sint: Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et perseveraverunt in transgressionibus. Unde dicitur: Et confortatae sunt aversiones eorum. Illud quod posuimus in principio, verbum Hebraicum 0715A Soced () sonare vigiliam, in praesenti loco ostenditur: ubi enim nos diximus, pardus vigilans, in Hebraico scriptum est Nemer Soced (). Juxta tropologiam, qui magni putantur in Ecclesia, quia confringunt jugum, et rumpunt vincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant quae non conveniunt.