Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7 seqq.) Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur: equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt mihi. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: et in gente tali non ulciscetur anima mea? Κατάλογος peccatorum Jerusalem: dum 0715B dicit se ignorare Deus qua possit ejus occasione misereri: Filii, inquit, tui dereliquerunt me. Nequaquam filii mei, sed tui: qui jurant in his, qui non sunt dii, Saturavi eos, et moechati sunt. Audiant hoc, qui acceptis a Domino divitiis incubantes, luxuriae serviunt. Equi amatores in feminas 875 facti sunt. Pro emissariis in Hebraico scriptum est Mosechim (), quod omnes voce consona ἕλκοντες, id est, trahentes, transtulerunt: ut ostendatur magnitudo genitalium, juxta illud Ezechielis: quasi asinorum carnes, eorum carnes (Ezech. XXIII, 20) . Hoc est quod in alio loco scriptum est: Assimilati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. XLVIII, 13) . Simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non solum appetitum voluptatis, sed χρεμετισμὸν, 0715C id est, hinnitum vocet, et servet equorum furentium ad libidinem metaphoram. Cum haec, inquit, feceris, numquid non visitatione condigna es? Et nota quod hic visitatio pro poena ponatur atque suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum. Et in gente tali non ulciscetur anima mea (Psal. LXXXVIII, 33) ? Postquam peccatis obligata est, nequaquam vocatur populus Dei, sed gens a qua recessit anima Dei, secundum illud quod scriptum est: Neomenias vestras, et sabbata, et dies festos odit anima mea (Isa. I, 13) . Quod autem in veteri Testamento dicitur pro affectu, in Novo scriptum est pro veritate: Salvatore dicente: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam (Joan. X, 18) .