Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. VIII.—Vers. 1 seqq.) In tempore illo, ait Dominus, ejicient ossa regis Juda, et ossa principum ejus, et ossa Sacerdotum, et ossa Prophetarum, et ossa eorum, qui habitaverunt Jerusalem, de sepulcris suis. Et expandent ((Vulg. pandent)) ea ad solem et lunam, et ad omnem militiam coeli, quae dilexerunt, et quibus 0736B servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum. Omnia quae prophetalis sermo describit, nostro tempore cernimus accidisse: non uni Jerusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed universo orbi: ita ut lacrymae aruerint, et universa completa sint ossibus mortuorum. Et quia solebant juxta antiquum morem, aurum, et quaedam ornamenta vel mulierum vel virorum in sepulcris condere, haec quoque frangebat et effodiebat avaritia, ut coelo et luci proderentur. Et ideo primum regum Juda, et 0736C principum ejus, Sacerdotum quoque et Prophetarum, et universi populi, qui fuerant in Jerusalem, ossa de tumulis proferebantur, patentia soli et lunae, et omnium stellarum aspectui: ut quibus servierant, 899 derelicto Deo, eorum paterent aspectibus: et consumpta in sterquilinium et cineres solverentur. Si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca venisset, mortem praeferret vitae: et remedium infelicis animae putaret interitum.