Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3-5.) Quia lignum de saltu praecidit, opus manuum artificis in ascia: argento et auro decoravit illud, clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur (sive non moveatur). In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur ((Al. tolluntur)), quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, 0747A quia nec male facere possunt, nec bene. Descriptio idolorum quae venerantur gentes. Lignum, inquit, de saltu praecidit. Materia ergo idolorum vilis atque corruptibilis: Opus manuum artificis. Cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa quae fabricatur (( Al. fabricantur)). Argento et auro decoravit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. Qui quidem error ad nos usque transivit, ut religionem in divitiis arbitremur. Clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur, sive ut non moveatur. Quanta idolorum potentia, quae stare per se nequeunt, nisi clavis et malleis compingantur! In similitudinem palmae fabricata, habent pulchritudinem metallorum et picturae arte decorata sunt: sed utilitatem non possident, qua praebeant aliquos fructus artifici. Et non 0747B loquentur. Nihil enim in se vitale habent. De quibus scriptum est: Os habent, et non loquentur; aures habent, et non audient. Portata tollentur (Psal. CXIII, 5, 6) . Fortior ille qui portat, quam illa quae portantur; immo in illo sensus est, in hoc figura sine sensu. Nolite ergo timere ea, quia nec bene facere possunt, nec male. Solent enim plerique gentilium daemones colere, ne noceant, et alios exorare ut praestent benecia: Unde et illud Virgilianum est (Aeneid. I) :
Nigram hyemi pecudem, zephyris felicibus albam.
Quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata quae sunt contraria veritati referri potest. Et ipsi enim ingentia pollicentur,
et simulacrum vani cultus de suo corde confingunt. Jactant grandia et ad decipiendos
0747C simplices quosque, quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus, imperitorum obstringunt aciem, et a
suis inventoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas, et quorum cultura proprie gentium est, et eorum qui ignorant
Deum.