Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15, 16.) Quid est, quod dilectus meus in domo 921 mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. 0755C Dilectum et amantissimum vocat populum Juda, qui in Templo ejus posuit, et veneratus est idola, et in eo se putat iram Dei placare, si multas hostias immolet, et gloriatur in sacrificiorum multitudine, quae malitias peccatorum auferre non possunt. Comparat autem Jerusalem, sive omnem populum Judaeorum, olivae pulchrae, atque fructiferae, quae exaltata per superbiam, nequaquam egit humiliter, nec intellexit Creatorem et dominatorem suum; sed elata per superbiam, et locuta granditer, Domini igne succensa est; ita ut comburerentur et redigerentur ad nihilum rami, sive fruteta ejus, id est, omnis populus adversariorum gladio deleretur. Hic sensus et in alio loco est (Cap. II) , ubi dicitur ad Jerusalem: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram: quomodo 0755D conversa es in amaritudinem vitis aliena? Quando destruuntur maceriae illius, et vastat eam aper de silva, et omnes bestiae devorant fructus illius (Psal. LXXVIII) , dicamus istud capitulum principibus Ecclesiarum: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Vel certe divitibus, qui cum aliena diripiant, et non auferant malitias cordis sui, putant se Dei clementiam mereri: Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? At nunc publice recitantur offerentium nomina, et redemptio peccatorum mutatur in laudem: nec 0756A meminerunt viduae illius in Evangelio, quae in gazophylacium duo aera mittendo, omnium divitum vicit donaria (Marc. XII) .