Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Dices ergo ad eos (sive ad populum) sermonem istum. Haec dicit Dominus Deus Israel: 0764D Omnis laguncula (sive uter) implebitur ((Al. impleatur)) vino 932. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quod omnis laguncula (sive uter) impleatur ((Vulg. implebitur)) vino? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe (sive filios) David super thronum ejus, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Jerusalem ebrietate: et dispergam eos, virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus: Non parcam (sive non desiderabo) et non concedam, neque miserebor, ut non disperdam eos. Verbum 0765A Hebraicum Nebel (); Aquilae prima editio, lagunculam; secunda ipsum nebel; Symmachus, craterem; LXX, utrem; Theodotio, vas, interpretati sunt: quod omne non oleo, non aqua, non melle, non lacte, non alia qualibet materia liquentis elementi, sed vino, et ebrietate completur: ostendens, nos vas esse fragile juxta Apostolum dicentem: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) ; nec posse fieri, ut non illud impleatur in nobis quod scriptum est: Non enim habitat in carne mea bonum. Et iterum: Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc operor (Rom. VII, 18) . Ac deinde: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid., 19) ? Hac autem ebrietate, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis 0765B atque peccatis omnis impletur humana conditio, dicente Propheta: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2) , non ad comparationem Dei (ut veteres et novi haeretici volunt, et patroni haereticorum), sed ad scientiam ejus: Homo enim videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI, 7) ; et quod nobis interdum mundum videtur, illius oculis sordidum deprehenditur: non solum vulgus ignobile vilisque plebecula, sed reges Ecclesiarum de stirpe, sive filii David, qui sedent resupini erectaque cervice, et protento aqualiculo super thronum ejus. Sacerdotes quoque ipsi, secundus in ecclesiastico honore gradus, et prophetae, qui videntur habere scientiam Scripturarum, et omnes habitatores Jerusalem, pro varietate peccatorum complentur: sive Juda, 0765C ut addidere Septuaginta. Cumque ebrii fuerint, disperguntur a societate sui, patresque a filiis et filii a patribus separantur, ut diversis polluantur haeresibus, et sub Christi nomine inter se digladientur, et dimicent contra matrem suam, quae eos genuit, Ecclesiam. Unde dicit: Non desiderabo eos; sed odio habebo sempiterno: non parcam, et non concedam, neque miserebor: non crudelitate sententiae, sed veritate judicii. Qui enim meos populos trucidarunt, ipsi in aeternum peribunt. Potest hoc et juxta historiam 933 simpliciter accipi, quod reges, sacerdotes, et prophetae, et omnis populus Jerusalem inebriandus sit calice Babylonio, et captivitatis obruendus malis.