Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16, 17.) Date Domino Deo vestro ((Al. nostro)) gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos (sive tenebrosos). Exspectabitis lucem, et ibi umbra mortis, et ponentur in tenebris (sive juxta Hebraicum, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem). Quod si non audieritis, in abscondito plorabit anima vestra ((Vulg. mea)) a facie superbiae (sive injuriae). Eos quibus dixerat sermo divinus: Audite et auribus percipite, et nolite elevari, nunc provocat ad poenitentiam, ut priusquam ducantur Babylonem, et offendant pedes eorum ad montes caliginosos, sive tenebrosos, dent gloriam Deo. Unde et peccatoribus saepe dicitur: 0766B Date gloriam Deo (Psal. LXVII, 35) . Quod autem Babylon, et omnis regio Chaldaeorum, montes caliginosi, sive tenebrosi, appellentur, in principio Visionis Isaiae contra Babylonem legimus, ubi scriptum est: Super montem caliginosum levate signum (Isai XIII, 2) , quod Hebraice dicitur Nesepha (). Hoc itaque praecepit, ut antequam ducantur in captivitatem, et servitutis mala sentiant, agant poenitentiam. Cumque exspectent lucem, sessuri sint in tenebris. Sin autem, inquit, me audire nolueritis in abscondito ((Al. abscondite)), juxta Aquilam, in tenebris, plorabit anima vestra, sive juxta Septuaginta, a facie superbiae; ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne victorum offendantur oculi. Possumus autem et sic locum istum interpretari: Salvator loquitur: 0766C Operamini dum dies est: veniet nox quando nullus ultra potest operari (Joan. VI, 27) . De hoc tempore et Isaiae vaticinium est: Stellae enim coeli et Orion, et omnis ornatus coeli lucem non dabunt, et tenebrabuntur orto sole, et 934 luna non dabit lucem (Isai. 13, 10) . Sophonias quoque in eadem verba consentit, dicens: Dies tribulationis et angustiae: dies miseriae, et perditionis: dies tenebrarum et turbinis: dies nubis et caliginis (Sophon. I, 15) . Prius ergo quam judicii tempus adveniat, et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, adversarias scilicet fortitudines, quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus poenitentiam, ne exspectantes lucem, noctis tenebris involvamur; sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam, vel Dei, vel Prophetae, 0766D a facie nostrae superbiae, Dei verba audire nolentium: unde et ipse Propheta dicit:
Plorans plorabit Jerusalem (sive plorans plorabit et deducet oculus meus lacrymam): quia captus est grex Domini (sive doloremque meum tacitis gemitibus dissimulare non possum). Omnis autem causa cruciatuum est, quod captus sit grex Domini. Dicamus Judaeis et nostris judaizantibus, qui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam, nisi audieritis 0767A abscondite, hoc est, in mysterio, sive in tenebris, quas posuit Deus latibulum suum (Psal. XVII) , et juxta Salomonem, ut intelligant parobolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima Prophetae, sive ipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt Deo. Unde et fletus erit jugis lacrymaeque perpetuae: eo quod a vero Nabuchodonosor captus sit grex Domini atque corruptus.