Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9.) Quare futurus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es velut vir vagus, aut ((Vulg. ut)) fortis, qui non potest salvare? LXX: Quare factus es sicut advena in terra, et quasi indigena divertens ad manendum? numquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvare non possit? Judaei hunc locum sic intelligunt: Quare segregas te a populo tuo? et quasi viator propter unius horae refrigerium, non curas quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus non salvas populum tuum, et templum quondam inclytum deseris? Nostri vero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra, et parvo tempore terrae 0771C usurus hospitio, et quasi vir pertransiens ac robustus, relicto Israel, tendat ad gentium multitudinem; ut de loco ad locum, de populo ad populum, de Templo ad Ecclesiam transeat. Quod autem juxta Septuaginta dicitur: Numquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvare non possit? similitudinem ponit, et non rei veritatem, secundum illud quod scriptum est; Surge, cur dormis, Domine (Psal. XLIII, 23) ? non quod Dominus dormiat, de quo dicitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. CXX, 4) ; sed quod his videatur dormire quos deserit. Denique in sequentibus non scribitur: vir dormiens qui salvare non possit; sed quasi vir, in utroque ἀνθρωποπάθως scribitur.
Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum 0771D est super nos, ne derelinquas nos (sive ne obliviscaris nostri). Qui apud 940 Judaeos quasi advena futurus es et viator, et vir vagus, et antiquam deserens mansionem, in nobis habitas; et nomen tuum invocatum est super nos (Prov. XXXI) , ut appellemur Christiani, idcirco non derelinquas nos, et ne obliviscaris nostri, quibus de futuro adventu tuo, omnium Prophetarum ora cecinerunt.