Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10.) Vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae (sive judicii), virum discordiae (sive qui judicer), in universa terra)? Potest hoc συνεκδοχικῶς 0777A de Jeremia intelligi, quod non in toto orbe terrarum, sed in terra Judaea sit judicatus. Vere autem Domino competit Salvatori, qui loquitur in Evangelio: In judicium ego in istum mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39) : de quo scriptum est: Ecce hic est positus in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34) . Quis enim philosophorum, quis gentilium, quis haereticorum non judicat Christum, ponentium ei leges nativitatis, et passionis, resurrectionisque suae substantiae? Nec mirum juxta assumpti corporis veritatem, Christum dicere: Vae mihi mater mea; cum et in alio loco perspicue personae ejus conveniat quod dicitur: Vae mihi quia factus sum sicut qui colligit 0777B stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia, non habens spicam, ut comedat primitiva (Mich. VII, 1) . Et ne putemus gemituum vilitatem (( Al. utilitatem)) referri ad Verbum Dei, qui sit iste qui plangat, statim sequitur: Vae mihi anima; quia periit revertens a terra: non quia dividamus Personas, ut impii faciunt; sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc juxta carnem, nunc juxta Verbum loquatur Dei.
Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. Pro quo Septuaginta: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Theodotio: non debui, neque debuit mihi quisquam. Quorum omnium hic sensus est ex persona Christi: Nullus se praebuit, qui digne mea aera susciperet; nec feneravit mihi 0777C quisquam in sanctis atque pauperibus confovendis, me sibi faciens debitorem. Sive non profui, nec profuit mihi quisquam; nullus enim tantum voluit accipere, quantum ego tribuere desideravi. Nec profuit mihi quisquam; salus enim creaturae, lucrum est Creatoris. Aut certe non debui, nec debuit mihi quisquam: Nemo dedit mihi quantum accipere cupiebam, nec me sibi fecit in aliquo debitorem. Quodque infert: Nec debuit mihi quisquam, hunc habet sensum: Quomodo enim poterat mihi usuram debere, qui fenus non est dignatus accipere? Omnes, inquit, maledicunt mihi. Quis enim haereticorum, 947 atque errantium non maledicit Christo, perversa credendo, et perversiora blasphemans?