Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11.) Dicit Dominus, Si non reliquiae tuae in 0777D bonum: si non occurri ((Al. occurrit)) tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis et angustiae ((A Vulg. abest et angustiae)) adversus inimicum. Possunt haec et ex persona Jeremiae accipi, qui pessimo tempore, et jam imminente captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente. Ad id, quod supra dixerat: Vae mihi, mater! ut quid 0778A me genuisti virum, qui judice? et discernar omni terraer et reliqua, respondit Dominus: Noli considerare praesentia, sed futura; reliquiae enim tuae et novissima erunt in bonum. Denique et in praesentiarum cum te cuperent inimici opprimere, affui tibi, et meo es protectus auxilio. Hoc autem tam ad Jeremiam, quam secundum dispensationem carnis assumptae, referri potest ad Salvatorem. Pro eo quod nos juxta Hebraicum interpretati sumus: Omnes maledicunt mihi, usque ad eum locum ubi scriptum est, in tempore tribulationis adversus inimicum, in editione Vulgata ita scriptum reperi: Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi; fiat, Domine, dirigentibus illis, si non astiti tibi in tempore afflictionis eorum, et in tempore tribulationis eorum, in bona contra inimicum. 0778B Et est sensus: Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi. Non enim intelligunt virtutem meam, quae in infirmitate perficitur, et quanto plus mihi maledixerint, tanto mea in illis plus deficit fortitudo. Jungitque vel Propheta vel Dominus, et ait: Fiat, Domine ((Al. Dominus)), dirigentibus illis, hoc est, eveniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici; et illi dirigantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos vastabat inimicus, et capere festinabat, steti in conspectu tuo, et rogavi te pro illis, et dixi: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34) . Sed et Jeremiam saepe deprehendimus in hoc volumine rogasse pro populo.