Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17, 18.) Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum (sive metuebam) a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam amaritudine ((Vulg. comminatione)) replesti me. Quare factus est dolor meus perpetuus (sive quare qui contristant me, confortantur) et plaga mea desperabilis renuit curari (sive plaga mea fortis, unde curabor)? Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium (sive quasi aqua mendax non habens fidem). Haec Hebraei ex persona Jerusalem dici arbitrantur: quod sola sederit, et amaritudine repleta sit, et factus sit dolor ejus perpetuus; et quomodo aquae pertranseunt, sic verba Prophetarum, quibus sibi prospera pollicebantur, transisse mendaciter. 0779D Melius autem, ut ex persona Prophetae haec dici accipiamus, sermonibus sancti viri, qui non sederit in concilio, sive secreto ludentium, quod timuerit impendentem sibi manum Dei: sive magis gloriatus sit, se malorum non habere consortium. Solus, inquit, sedebam, secundum illud quod scriptum est: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 4, 5) . Et in alio loco, Solitarius sum ego, donec pertranseam. A facie, inquit, manus tuae, solus sedebam (Psal. CXL, 0780A 10) , dum te timeo, dum impendentem mihi manum tuam semper exspecto. In concilio ludentium sedere nolui, sed meam amaritudinem devorabam, ut in futuro mihi gaudium praepararem. Nec habui intervalla doloris mei, sed jugi miseria deprimebar, ut nulla exspectarem remedia. Praevaluerunt enim qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. Sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax, atque praeteriens. Sicut enim aquae praetereuntes dum fluunt, videntur et dilabuntur: sic et omnis impetus inimicorum, te adjuvante, praeteriit. Utinam Dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium, et eorum qui futura non cogitant: nec adversis cedere (( Al. recedere)), sed semper Dei sententiam formidare, et dicere cum Propheta: 0780B Solus sedebam: quia amaritudine repletus sum. Gaudeat igitur in praesenti tempore, nequaquam consilium sapientium, sed arcanum secretumque ludentium; mihi adhaerere Deo bonum sit, ponere in Deo spem meam, saturari opprobriis, et judicis mei exspectare sententiam: quae cum finis advenerit, 950 opere monstrabit omnem tristitiam et amaritudinem instar aquarum fluentium pertransiisse.