Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XVI.—Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum 0781A Domini ad me, dicens: Noli accipere ((Vulg. Non accipies)) uxorem, et non sint ((Vulg. erunt)) tibi filii et filiae in loco isto. Quia haec dicit Dominus, super filios et filias quae generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe nati sunt in terra hac, mortibus aegrotationum ((Al. aegrotantium)) morientur: non plangentur, et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur, et erunt cadavera eorum in escam volatilibus coeli et bestiis terrae. Si tempore imminentis captivitatis vetatur Propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat; et super dolorem proprium 951 uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur, quanto magis Apostolus jubet (I Cor. VII) , quia abbreviatum tempus est, 0781B et imminet consummatio, ut etiam qui habent uxores, sic sint quasi non habeant! Unde superflua novi haeretici ( Joviniani) reprehensio, qua docuimus digamiam et trigamiam non ex lege descendere, sed ex indulgentia. Aliud est enim facere, quod per se bonum sit, aliud ideo concedi, ne pejora faciamus (( Al. facias)). Dicit enim et ipse causas, cur velit adolescentulas viduas nubere, inferens: Jam enim quaedam earum abierunt retro post Satanam (I Tim. V, 15) . Simulque praeceptor continentiae, et perpetuae castitatis, et aequalem se blasphemans Deo, laudat terna quaternaque conjugia, quae ego non tam conjugia dicam, quam miseriarum solatia et extremam tabulam naufragorum (( Al. naufragiorum)): nisi forte tribuit indulgentiam Amazonibus suis, ut usque 0781C ad decrepitam senectutem bella libidinum experiantur. Cur autem Propheta arceatur uxorem ducere, causa perspicua est, quod obsidione vicina, pestilentia, et gladio, et fame, universi intereant, et tantus sit numerus morientium, ut sepulturae vincatur officium, sed instar sterquilinii jaceant cadavera, volatilibus bestiisque laceranda. Et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere, Dei ira sit. Unde et Joram filius Josaphat infirmitate consumitur (II Par. XXI) . Et Apostolus docet aegrotare eos et tabescere, et mori, qui sancta violarint (I Cor. XI) .