Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16 seqq.) Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Non sunt abscondita ea a facie ((Vulg. abscondite a facie)) mea, et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus 0784B ((Vulg. quia)) contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. Diversa hujus capituli interpretatio est. Judaei enim autumant significari Chaldaeos, qui sub piscatorum nomine describuntur, et postea Romanos, qui venatoribus comparantur, et de montibus collibusque et cavernis petrarum, infelicem populum sunt venati. Hoc autem Dominus fecisse se dicit: quia respexerit vias eorum, et reddiderit iniquitates, quibus contaminaverant terram, simulacra venerantes, et abominationibus idolorum polluerant haereditatem ejus. Nostri autem rectius et melius, haec de futuro vaticinatum Prophetam putant. Quia enim supra dixerat: Reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum, nunc ostendit 0784C quomodo reducendi sint, quod primum mittat Apostolos, quibus Salvator dixit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19) . Et postea venatores, quos vel ecclesiasticos viros, vel Angelos possumus accipere, qui postquam consummationis tempus advenerit, venentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum, et de collibus bonorum operum, et de cavernis petrarum, Apostolis et apostolicis viris. Non solum enim Christus petra, sed et apostolo 955 Petro donavit, ut vocaretur Petra (I Cor. X, Matt. XVI) . In cujus sensibus requiescentes, recte dicuntur translati esse de petra. Ostenditque vel Apostolos, vel eos qui postea venati sunt, habuisse peccata, et recepisse duplices iniquitates suas. Servus enim qui scit voluntatem 0784D domini sui, et non facit eam, vapulabit multum (Luc. XII) . Sciendumque quod in Hebraico positum sit, primum, et in Septuaginta editione praetermissum. Quando autem dicit: Reddum primum duplices iniquitates, et peccata eorum, subostendit, quod postquam receperint mala, recepturi sint et bona. Hi autem qui postea transferendi sunt, contaminaverunt terram Domini in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem ejus, ut omnis mundus subditus fiat Deo: et nequaquam suo merito, sed illius misericordia conservetur. Quod 0785A hic de Hebraico posuimus: Non sunt abscondita ea a facie mea, in Septuaginta non habetur.