Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20 seqq.) Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem. Et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus 0792B non facietis, et santificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris: Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, et induraverunt cervicem suam (et quod in Hebraico non habetur, super patres suos), ne audirent me, et ne acciperent disciplinam. Et erit, inquit, si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in ea omne opus, ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David: et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem, et habitabitur civitas haec in sempiternum. Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, et de terra Benjamin, et de campestribus, et de montosis ((Al. montuosis)), et ab austro, portantes 0792C holocaustum et victimas (sive thymiamata) et sacrificium 964 (sive manna) et thus, et inferent oblationem (sive laudem) in domum Domini. Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non exstinguetur. Ne praeceptum sabbati instauratum per Jeremiam in frustra discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cognoscamus. Custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati: nec infert ea per portas Jerusalem, quas virtutes debemus accipere. Et nolite, inquit, ejicere onera de domibus vestris. Non enim portanda sunt, sed penitus abjicienda. Et omne opus ne faciatis, vel servile, vel illud de quo 0792D scriptum est: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13) ; sed illud opus operandum, de quo Salvator loquitur; Operamini opus, quod non perit (Joan. VI, 27) . Santificate, inquit, diem sabbati, ut omne tempus vitae nostrae in sanctificatione ducamus, sicut fecerunt patres nostri Abraham, Isaac, et Jacob. Cumque ista praeceperit Deus, non inclinaverunt aurem suam, mentis utique, non carnis; sed induraverunt cervicem suam, rejicientes jugum Legis, et per metaphoram indomitorum animalium habentes similitudinem. Videamus quod sit praemium eorum, qui non portant onera in 0793A die sabbati, et sanctificant illum. Ingredientur, inquit, per portas civitatis hujus reges, quorum cor in manu Dei est, et qui regnant corporibus suis (Prov. XXI) , et principes sedentes super solium David, ut Christi imitentur exemplum, et ascendentes in curribus, et equis, de quibus scriptum est; Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium, Dominus in eis in Sinai in sancto (Psal. LXVII, 18) . Et alibi: Equitatio tua salus (Abac. III, 8) . Omnis vir qui confitetur Deum, et qui habitat in Jerusalem, de qua dictum est: Factus est in Salem ((Al. Jerusalem)), id est, in pace, locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 2) , et habitabitur Ecclesia Dei in aeternum. Venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, de quibus jam diximus, et de terra Benjamin, qui filius est virtutis et 0793B dexterae, et de campestribus, quod Hebraice dicitur Sephela (), et planam historiae significat intelligentiam, et de montosis, excelsis videlicet dogmatibus, et ab Austro, de quo scriptum est: Deus ab Austro veniet (Abac. III, 3) . Unde calor et plena lux, et ubi omne frigus expellitur: Portantes, ait, holocausta, seipsos consecrantes Deo, et victimam, sive 965 thymiama, ut dicant: Sacrificium Domino spiritus contribulatus (Psal. L, 19) . Et, Christi bonus odor sumus in omni loco (I Cor. II, 15) . Et alibi: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) . Et sacrificium, pro quo LXX ipsum verbum Hebraicum posuere Manaa (), quod pessima consuetudine, immo scriptorum negligentia, manna in 0794A nostris legitur. Et thus, de quo scriptum est: Ut quid mihi thus affertis de Saba (Supra VI, 20) ? Et inferent oblationem, quae Hebraice dicitur Thoda (), et in gratiarum actionem verti potest, et quam laudem LXX transtulerunt. In domum David, haud dubium quin in Ecclesiam. Haec sunt praemia eorum, qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere praegravantur. Sin autem, inquit, non audieritis praecepta mea, et feceritis quae non facienda mandavi: Succendam ignem in portis ejus, id est, Jerusalem, illum de quo dicitur: Omnes adulterantes 966 quasi clibanus corda eorum (Ose. VII, 4) : qui devorat domos, sive vicos Jerusalem, quos (( Al. quod)) LXX ἄμφοδα, Aquila et Symmachus βάρεις, id est turritas domos, interpretati sunt, appellanturque Hebraice Armanoth 0794B (). Et numquam hoc exstinguetur incendium, dicente Apostolo: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13) . Et iterum: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15) . Sin autem nostri judaizantes explanationem tropicam repudiarint, aut Judaei esse cogentur, et cum observatione sabbati circumcidere praeputia, aut reprehendere certe Salvatorem, qui jussit in sabbato paralytico, ut portaret lectulum suum, Evangelista dicente: Propterea magis Judaei quaerebant eum interficere, non solum quia solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .