Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Liber Quartus.
0793D 965-966 Semper diabolus bono operi imminet (( Forte invidet)) et ubique gradientibus ponit laqueos, narrante Propheta de satellitum ejus insidiis: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6) , et Evangelio (Matth. XIII, Marc. IV et Luc. VIII) hoc ipsum plenius instruente, quod volatilia coeli juxta viam jacta (( Al. jactata)) semina diripiant atque disperdant. Cur hoc principio, frater Eusebi, usus sim, sequens sermo monstrabit. Multis et de toto huc orbe confluentium turbis, et Sanctorum Fratrum monasteriique curis occupatus, Commentarios in 0794D Jeremiam per intervalla dictabam; ut quod deerat otio, superesset industriae; cum subito haeresis Pythagorae et Zenonis, ἀπαθείας, et ἀναμαρτησίας, id est, impassibilitatis et impeccantiae, quae olim in Origene, et dudum in discipulis ejus Grunnio, Evagrioque Pontico, et Joviniano jugulata est, coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed et in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent, et publice 967-968 negant. Cui respondere diu tacens 0795A et dolorem silentio devorans, erebra fratrum expostulatione compulsus sum: nec tamen hucusque prorupi, ut auctorum nomina ponerem, malens eos corrigi, quam infamari (( Al. imitari)). Neque enim hominum, sed erroris inimicus sum: qui mihi ut vicem talionis et genuinum sui doloris (( Al. sudoris)) illiderent, veteres magistrorum suorum calumnias concinnantes, intantum elingues (( Al. bilingues)) et miseri demonstrati sunt, ut ne maledicere quidem suis verbis potuerint. Quorum tunc temporis, editis adversus eos libris, naeniae confutatae sunt, quos qui legere voluerint, liquido pervidebunt, canes eos juxta Isaiam esse mutos, qui latrare nesciant: habentes quidem voluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes (Isai. LVI) . Quibus 0795B loquar compendio: Aut bona sunt quae docetis, aut mala. Si bona, defendite libere: si mala, quid occulte miseros jugulatis errore, rectaeque fidei ad decipiendos simplices quosque jactatis expositionem? quae si vera est, cur absconditur? si falsa, cur scribitur? Rogo quae est ista insania? Praecipiente apostolo (I Petr. III) , ut parati simus ad satisfaciendum omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe, et Propheta clamante: Loquebar de ((Al. in)) testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46) , isti publicum fugiunt, et susurrant in angulis perditorum, dolentque quasi pro suis, quae sua metuunt confiteri. Cumque generaliter adversum vitia quid et haereticos dixerimus, se peti queruntur; malumque conscientiae dissimulata diu indignatione 0795C pronuntiant. Quod si cavendum nobis est, ne veterem laedere videamur necessitudinem, si superbissimam haeresim spirituali mucrone truncemus, ergo sustinendae erunt nobis cruces proditae fidei, et dicendum cum Propheta: Versatus sum in miseria, dum mihi infigitur spina (Psal. XXXI, 4) . Quin potius audiant illud Apostolicum: Obedire Deo magis oportet quam hominibus (Act. V, 29; Gal. I) . Et iterum: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Verum haec in proprio, nisi tacuerint, opere plenius exsequemur. Nunc coeptum in Jeremiam carpamus iter, et quartum in eum volumen breviter transcurrentes, in his tantum quae obscura fuerint immoremur.