Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XVIII.—Vers. 1 seqq.) Verbum quod factum 0795D est ad Jeremiam a Domino, dicens: Surge et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam (sive lapides). Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque (sive et rursum) fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid sicut figulus iste non possum ((Vulg. 0796A potero, ad Hebr. )) vobis facere, domus Israel? ait Dominus. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Repente (sive ad summam) loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem (sive auferam) et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito (sive ad summam) loquar de gente et regno, ut aedificem, et ut plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. Per omnes quidem sensus ad judicium et intelligentiam animi pervenitur, auditu, odoratu, gustu, tactu, sed 969 magis mente retinetur, quod oculis cernitur. Unde jubetur 0796B Propheta ad domum figuli ire, et ibi Domini audire praecepta. Cumque, ait, perrexissem et descendissem in domum figuli, faciebat ipse opus super rotam, quam LXX verbi ambiguitate seducti, lapides transtulerunt, Abanim () enim pro qualitate loci et diversitate pronuntiationis, et organum, id est, rota figuli vocatur, et lapides. Cumque, inquit, cernerem vas e luto fieri, subito dissipatum est, hoc Dei agente providentia, ut manus artificis dum nesciret, errore suo parabolam figuraret. Rursumque ille figulus, qui vas e luto, rota currente, perdiderat, fecit aliud sibi ut ei visum est. Statimque Dominus ad Prophetam: Si figulus, ait, hanc habet potestatem, ut ex eodem luto rursum faciat quod fuerit dissipatum: ego in vobis, qui quantum in vobis est, periisse videmini, 0796C hoc facere non potero? Et ut liberum significaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti et regno illi, vel illi; et rursum bona: nec tamen hoc evenire quod ipse praedixerit; sed e contrario fieri, ut et bona malis eveniant, si egerint poenitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conversi. Et hoc dicimus, non quod ignoret Deus hoc vel illud, gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem voluntati suae, ut vel praemia, vel poenas sua voluntate et suo merito recipiat. Nec statim totum erit hominis quod eveniet; sed ejus gratiae qui cuncta largitus est: ita enim libertas arbitrii reservanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris; juxta illud propheticum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt 0796D qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit ((Al. vigilat)) qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1, 2) . Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX) .