Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11-13.) Nunc ergo dic viro Judae, et habitatori ((Mss. habitatoribus, rectius)) Jerusalem, dicens, Haec (sive sic) dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem: revertatur 0797A unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt, desperavimus (sive confortabimur), post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem (sive quod placuit) cordis sui mali ((Al. placuerit cordi suo malo)) faciemus. Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes, quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? Implet Dominus parabolam quam et sermonibus, et aspectu docuerat, et 970 dicit: Ecce ego fingo contra vos malum, quasi figulus lutum: malum autem juxta Isaiam qui dicit: Faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV, 7) . Non quod per se malum sit, sed quod patientibus malum esse videatur. Et cogito contra vos cogitationem, id est, pro merito inferre sententiam. Mutate opera, et dirigite vias 0797B vestras, ut et prosperis poena mutetur. Qui, inquit, dixerunt contrario: Confortabimur, in malis videlicet operibus, sive juxta Aquilam, desperavimus, et juxta Symmachum, defecimus, quod utrumque offendit Deum; ut aut nequaquam se putet posse salvari, aut ad placandum Deum animo defecisse. Et post cogitationes, inquit, nostras ibimus. Ubi est ergo absque Dei gratia liberii arbitrii potestas, et propriae judicium voluntatis, cum grandis offensa sit Dei sequi cogitationes suas et pravi cordis facere voluntatem? Propterea infert, dicens: Interrogate gentes, et omnes in circuitu nationes, quis fecerit, quis audierit idolis serviens, quae fecit nimis virgo Israel? Virginem autem vocat, eo quod uni Deo servierit, dicente Propheta: Notus in Judaea Deus, in 0797C Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2) .