Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 19 seqq.) Attende, Domine, ad me: et audi vocem adversariorum meorum. Numquid redditur ((Al. reddetur)) pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Propterea da filios eorum in famam, et deduc eos in manus gladii. Fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri earum interficiantur morte, juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur 0799A clamor de domibus eorum. In typum quidem Salvatoris haec a populo Judaeorum Jeremias universa perpetitur, qui postea, Babylonio veniente, vastantur. Sed plenius atque perfectius complentur in Christo, et (( Al. cum)) urbe subversa, Romano gladio trucidati sunt, non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem Filii Dei, quando cunctus simul populus conclamavit: Tolle, tolle talem: regem non habemus nisi Caesarem (Joan. XIX, 15) . Et imprecatio eorum aeterna damnatione completa est; Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) . Foderant enim Christo foveam, et dixerant: Auferamus eum de terra viventium (Isa. LIII, 8) . Qui tantae erga eos misericordiae fuit, ut stans in conspectu Patris, loqueretur pro 0799B eis bonum, ut averteret indignationem suam ab eis, ut in cruce quoque diceret: Pater, ignosce eis; quid enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34) . Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur, nequaquam deliramenta quorumdam et captivitatem coelestis Jerusalem interpretantes, sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam, omni verborum et sensuum confidentia persequentes.