Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XIX.—Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Vade, et sume lagunculam figuli testeam et de senioribus populi, et de senioribus Sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis (sive Charsith); et praedicabis (sive clamabis, vel leges) ibi verba, quae ego loquar ad te, et dices: 0800A Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Pro laguncula figuli, quae Hebraice dicitur Bocboc (), LXX doliolum transtulerunt, et pro porta fictili, Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum Harsith (): pro quo LXX juxta morem suum pro aspiratione Heth litterae, addiderunt Chi Graecum, ut dicerent Charsith pro Arsith, sicut illud est pro Hebron, Chebron, et pro Jeriho, Jericho. Vult autem Scriptura divina, non solum auribus doceri populum, sed et oculis. Magis enim (ut jam diximus) mente retinetur quod visu, quam quod auditu ad animum pervenit: Tolle, inquit, lagunculam, sive doliolum testeum, et de senioribus populi ac Sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, de qua supra diximus, in qua erat delubrum 0800B Baal, et nemus, ac lucus Siloe fontibus irrigatus. Ipsa autem, inquit, vallis juxta portam est, quae Hebraice Harsith (), hoc est, fictilis appellatur. Et praedicabis, vel leges ibi verba, quae ego loquar tecum: ut ibi audiantur quae dicturus sum. Ideo autem (ut jam diximus) et praedicabis, et clamabis, et leges ponitur, quia verbum Hebraicum Carath (), tria haec significat. Vultque quae dicturus est, et reges Juda audire, et habitatores Jerusalem, id est, et stirpem regiam, et omnem populum, ut 974 inexcusabiles sint, qui audire noluerint.