Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0807A (Vers. 14 seqq.) Maledicta dies, in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta. Maledictus vir (sive homo) qui annuntiavit patri meo dicens, natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, qui non interfecit me a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? Qui putant animas fuisse in coelestibus, et de meliori in pejorem statum praecipitatas, hoc et hujuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in coelestibus, quam in terrenis commorari, et corpus humilitatis 0807B assumere: nova quaedam, immo jam vetera haereseos suae argumenta quaerentes. Nos vero legentes illud beati Job: 982 Maledicta dies in qua natus sum, et nox illa in qua dixerunt, ecce masculus (Job. III, 3) . Et: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens, natus est tibi puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse, quam vivere in suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Mors viro requies, cui clausit Deus viam suam (Eccli. XXII, 11) . Et iterum: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt (Job. III, 20) ? Et in Evangelio simpliciter dictum legimus: Melius ei fuerat si natus non fuisset (Matth. XXVI, 24) : non quod sit qui natus non fuerit; sed quod melius sit non esse, quam male esse. Aliud est enim omnino non esse, aliud 0807C cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam, vitae miseriae praeferimus. Unde et Amos diem appellat tenebrarum, diem afflictionis (Amos, V) . Et Jacob eo quod vixerit in labore et angustia, dies vitae suae parvos et pessimos vocat (Genes. XLVII) . Et Paulus apostolus dicit: Ut eriperet nos de praesenti seculo nequam (Galat. I, 4) . Et iterum: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16) . Hebraei quintum mensem quo capta Jerusalem Templumque subversum est, nativitati Jeremiae supputant, inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. Quod si probare potuerint, quomodo testimonium Job interpretari valeant, nescio: nisi forte et illum diem quadam praefiguratione, et vaticinio futurorum subversionis Templi autument. 0807D Quodque imprecatur similitudinem subversarum civitatum, de Sodoma et Gomorrha dici arbitror, et omne tempus in luctu, ut mane sit clamor et ululatus meridie. Quod autem infert: Qui me non interfecit in vulva, Deum significari putant. Ut esset, inquit, mihi conceptus aeternus, quae omnia dicuntur hyperbolice. Denique exponit causas cur mortem praeferat vitae, et omnino non esse, quam male esse, subjungens: Quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?