Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXII.—Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, et dices, Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. Haec dicit Dominus, Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum 0811B de manu calumniatoris, et advenum et pupillum et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique (sive impie), et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum. Quod si non audieritis verba haec, per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. Haec visio, immo hic sermo Domini, vel ante fit ad Prophetam quam Sedecias nuntios 987 ad eum mitteret, vel certe postquam nuntiis praecepit quid regi referre deberent, praecipitur Jeremiae, ut nequaquam per nuntios loquatur ad regem, sed ipse vadat ad palatium, et ibi loquatur ei. Simulque animadvertamus 0811C divinam sapientiam, quod per nuntios jubet tristia nuntiari, mixtis et prosperis, si agere voluerit rex poenitentiam. Hic vero quia ipsi imperatur ut pergat, non tristia nuntiat, et captivitatem jamjamque venturam; sed monet quid facere debeat ut vitet impendentem sententiam Dei. Regum autem proprium est facere judicium et justitiam, et liberare de manu calumniatorum vi oppressos, et peregrino, pupilloque, et viduae (qui facilius opprimuntur a potentibus) praebere auxilium. Et ut curam eis praeceptorum Dei majorem injiceret, intulit: Nolite contristare, ut non solum non eripiatis, sed ne patiamini quidem per vestram conniventiam ab aliis contristari. Et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto. Homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire, 0811D non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. Si, inquit, haec feceritis, o reges Juda, tenebitis pristinam potestatem, et cum ambitione ingrediemini portas Jerusalem. Sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam Domini erit crudelitatis, quam tuae voluntatis, ut omnis civitas redigatur in solitudinem. Quidquid regiae domui dictum est, intelligant episcopi, sociique eorum presbyteri, atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod si fecerint quae praecepta sunt, et inter caetera innocentem sanguinem non fuderint, scandalizantes minimos quosque, et percutientes conscientias singulorum, 0812A obtineant traditam sibi a Domino dignitatem. Sin autem facere noluerint atque contempserint, ipsi redigant Ecclesiam Dei in solitudinem. Ingrediuntur autem de genere David per portas Jerusalem, et sedent super thronum ejus, qui interpretatur fortis manu, et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes, et composito in Ecclesia ingrediuntur gradu, et multarum virtutum choro, sibique ex omni parte concinentium. Et ut hoc verum esse credamus, jurat per se, quia juxta Apostolum, majorem alium per quem jurare possint, non habet (Hebr. VI) .