Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6,-8.) Quia haec dicit Dominus super domum (sive ad domum) regis Juda, Galaad, tu mihi caput (sive principium) Libani, si 988 non posuero te in 0812B solitudinem, urbes inhabitabiles. Et sanctificabo ((Al. aedificabo)) super te interficientem virum, et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt (sive mittent) in ignem, et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic magnae? Et respondebunt, eo quod dereliquerunt pactum Domini Dei sui, et adoraverunt deos alienos, et servierunt eis. Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse, trans Jordanem Scriptura commemorat. In quo monte Laban fugientem consecutus est Jacob, et mons juxta Genesim nomen accepit σωρὸς, id est, tumulus testimonii, eo quod ibi Jacob Labanque juraverint, in acervum lapidibus congregatis (Genes. XXXI) . Est autem caput, sive principium Libani montis excelsi, 0812C qui universus cedris consitus est, juxta illud David canentis: Et commovebit Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII, 5) . Et alibi: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani (Psal. XXXVI, 35) . Et in Zacharia legimus: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI, 1) . Igitur praesenti loco, quia ad domum regiam loquebatur, per metaphoram loquitur ad Templum, sive ad domum stirpis Juda, quod ipsa sit in excelso, sive quod de Templo, atque Sacrario, omnium peccatorum remedia poscebantur. Unde et hic idem propheta commemorat: Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei (Supra VIII, 21) ? Comminatur igitur regiae domui, et urbi Jerusalem, et Templo, 0812D quod vocat caput Libani, quod redigendum sit in solitudinem cum universis urbibus suis: non potentia regis Babylonii, sed Domini jussione, qui dicit: Sanctificabo super te interficientem. Sanctus autem vocatur Nabuchodonosor, et omnis ejus exercitus, quia exsequitur sententiam Dei. Et succident, inquit, electas cedros tuas: potentes quosque, et principes civitatis; et mittent in ignem, ut omnia devorans flamma consumat. Cumque deleta fuerint universa, transibunt gentes multae per civitatem, et Templum, quod eis prius ingredi non licebat; et unusquisque loquetur proximo suo, quare fecerit Dominus civitati 0813A inclytae et magnae tam subitam, et tam grandem eversionem? Respondebuntque, inquit, qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum, dicentes: quia dereliquerunt pactum Domini Dei sui, et pro Deo idola venerati sunt. Audiat hoc et nostrae urbis domus regia, et 989 principes ejus, et cedri, quae elevant usque ad nubes verticem suum, et per superbiam loquuntur: quis non videbit? quod cito flamma Domini consumantur, si noluerint illius praeceptis acquiescere. Alia autem est sanctificatio (( Al. sacrificatio)) interfectoris, et armorum ejus: alia sacerdotum, et eorum, qui ministrant Domino.