Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio. Amicum suum opprimit ((Vulg. opprimet et reddet)) frustra, et mercedem ejus non reddit ei. Qui dicit, aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. Numquid regnabis, 990 quoniam confers te cedro? Pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? Judicavit causam pauperis, et egeni in bonum suum: numquid 0814A non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. LXX: O qui aedificas domum tuam non cum justitia, et coenacula tua non in judicio! Apud eum proximus operatur gratis, et mercedem ei non reddit. Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro, et lita sinopide. Numquid regnabis, quia tu contendis contra Achaz patrem tuum? non comedent, et non bibent, Melius tibi erat ((Al. erit)) facere judicium et justitiam bonam; non cognoverunt, non judicaverunt judicium humilis, neque judicium pauperis. Nonne hoc est te ignorare me? dicit Dominus. Ecce non sunt oculi tui recti, nec cor tuum bonum, sed ad avaritiam tuam, et ut sanguinem 0814B innocentem effundas, et ad iniquitatem et homicidium, ut facias ea. Utramque editionem ex integro posui, ut et Hebraica veritas, et difficultas Vulgatae editionis facilius cognoscatur. Est autem sermo contra Joacim filium Josiae regis Judae, de quo supra diximus, quem constituit Nechao Pharao rex Aegypti pro Joachaz fratre suo, quem vinctum duxit in Aegyptum. Legimus autem, ut tam Regum quam Paralipomenon narrat historia (IV Reg. XXIII et XXIV, II Paral. XXXVI) , undecim annis regnasse in Jerusalem Joacim filium Josiae, et regnasse crudeliter, et exstitisse impium, et postea mortuum; nec tamen ejus sepultura narratur, hanc habente Scriptura sacra consuetudinem, ut omnes reges et mortuos referat et sepultos. Hunc autem proprie narrat mortuum 0814C et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus (( Al. consequentibus)). Plangit itaque supradictum regem, quod confidat in injustitia (( Al. addunt sua)) et putet esse perpetuam regiam dignitatem, faciatque sibi coenacula, et amicos opprimat, operantibusque non reddat mercedem suam, et aeternam palatii sui aedificationem arbitretur. Numquid, ait sermo divinus, regnare poteris in perpetuum, quoniam conferre te cupis cedro excelsae, patri tuo Josiae videlicet, regi justo? Pater, inquit, tuus et comedit, et bibit, et fruitus est opibus regiis, nec tamen in eo offendit Deum quod habuit divitias, sed in eo placuit, quod fecit judicium atque justitiam. Et idcirco tam in praesenti saeculo, quam in futuro bene ei fuit, et erit. Judicavit, inquit, causam pauperis et 0814D egeni, et in eorum refrigerium quos 991 audivit, et proprie in bonum suum. Haec autem omnia evenerunt ei prospera, quia me cognovit, dicit Dominus. Tui vero, o Joacim, oculi declinant ad avaritiam, et ut innocentem sanguinem fundas, ad calumniam, et ad cursum mali operis. Juxta Septuaginta vero, quem sensum habeant, intelligere non possum. Cum enim caetera sibi aliqua ex parte consentiant, illud quod infertur: Numquid regnabis, quoniam tu contendis in Achaz patre tuo? pro quo in Hebraeo scriptum est Araz (), et hic sermo cedrum significet, manifestum est quod nullum sensum habeat. Illud quoque quod sequitur: Non comedent et non bibent, et caetera quae ita inter se dissipata sunt atque 0815A confusa, ut absque veritate Hebraicae lectionis nullam intelligentiam habeant. Possumus autem hunc locum juxta anagogen contra haereticos accipere, qui aedificant sibi domum non magnam, et (( Al. nec)) Ecclesiae ubertate latissimam, sed parvulam. Aedificant autem non cum justitia atque judicio, aliena diripere cupientes. Unde dicitur: Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia, quae circumferuntur omni vento doctrinae, et distincta fenestris: non enim habent perpetuum aedificium, nec solidam firmitatem. Et contignata, inquit, cedro. Videntur quidem contignationem habere pulcherrimam; sed ad imbres, et persecutionum tempestatem cito putrescunt et corruunt. Litoque sinopide. Et ipsi quidem passionem Domini, et sanguinem 0815B pollicentur; sed in perpetuum non regnant, quia contendunt et ad iracundiam provocant Araz, id est, cedrum patrem suum. Omnis enim haereticus nascitur in Ecclesia, sed de Ecclesia projicitur, et contendit, et pugnat contra parentem. Quodque infert: Non comedent et non bibent, subauditur Corpus et Sanguinem Salvatoris, caeteraque his similia. Erroremque omnem dicit inde descendere, quod ignoraverint Deum, nec habeant rectos oculos; sed cor eorum pronum sit ad avaritiam ut aliena diripiant, et deceptorum sanguinem fundant. Hoc est enim facere homicidium. Obscura latius disserenda sunt.