Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20 seqq.) Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. Locutus sum ad te in abundantia tua, dixisti: non audiam. Haec est via 0816A tua ab adolescentia tua: quia non audisti vocem meam. Omnes pastores (sive amatores) tuos pascet ventus: et amatores (sive amici) tui in captivitatem ibunt. Et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti, cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis? Per metaphoram Libani et Basan, regionum et montium trans Jordanem, ad Jerusalem sermo dirigitur, quod frustra in Aegypto sit confisa, sive ad ipsum Joacim, qui eo tempore regnabat in Jerusalem, et ab Aegyptiis rex fuerat constitutus, quod frustra Aegyptiorum speret auxilium, et quod ipsi quoque a Babylonio rege superandi sint, et ducendi in captivitatem (IV Reg. XXIII) . Quodque ait: locutus sum ad te, hoc est, ipse Deus per Prophetas; 0816B sive, locuti sunt ad te, ut subaudiatur, Prophetae mei; et tu in abundantia tua dixisti, non audiam: arguit eam superbiae, et quod divitiarum magnitudine abusa sit in contemptum Dei. Et narrat, quod non solum hoc tempore, sed ab initio quando educta sit de Aegypto, non audierit vocem Dei; unde et omnes pastores ejus, et principes huc illucque dispersi sint, et captivitati Babyloniae colla submiserint. Quodque infert: Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, arrogantiam suggillat, quae de omnium rerum creverat abundantia, et quod instar mulieris puerperae, repentinus ei dolor et subita veniat captivitas. Quod autem nos diximus: clama ad transeuntes, 993 et in Hebraico scriptum est Meabarim (), Septuaginta, Theodotioque verterunt, 0816C trans mare: Symmachus de contra, ut significent, quod vox Prophetae de Jerusalem usque ad montem Libanum, et Basan debeat pervenire.