Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 24 seqq.) Vivo ego, dicit Dominus: Quia si fuerit Chonias filius Joacim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, (sive te) et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis (quod in LXX non habetur) et in manu Chaldaeorum. Et mittam te (sive projiciam te) et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam in qua nati non estis: ibique moriemini. Et in terram ((Al. in terram autem)), ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur, illuc non revertentur. Supra dixerat, domui regis Juda haec loqueris: et deinde, descende 0816D in domum regis Juda: iterum: haec dicit Dominus super domum regis Juda, et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedecia, qui ultimus regum fuit in Jerusalem, revertitur ad Joacim fratrem ejus, qui ante eum regnavit. Qua vaticinatione completa, nunc loquitur ad filium Joacim, nepotem Josiae, regem Jerusalem Jechoniam, qui et alio nomine appellatur 0817A Joachin, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua, principibus et artificibus, et multis nobilibus, ductus est in Chaldaeam, ibique mortuus. Hoc igitur dicitur, si quomodo annulus non recedit de manu portantis, et de digito difficulter elabitur: sic sit in manu mea Jechonias; tamen evellam eum, et tradam regi Babylonio, ibique cum matre et omnibus sociis suis morietur, et ultra terram Judaeam, quam desiderat, non videbit. Miserabilis Grunnius, qui ad calumniandos sanctos viros aperuit os suum, linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei, hominis gentilissimi, unum librum interpretatus est in Latinum; divisitque eum in duo volumina, et sub nomine sancti Martyris Xysti, urbis Romanae episcopi, ausus est edere: in quibus nulla 0817B Christi, nulla Spiritus sancti, nulla Dei Patris, nulla Patriarcharum, Prophetarum, et Apostolorum 994 fit mentio, et hunc librum solita temeritate et insania, Annulum nominavit, qui per multas provincias legitur, et maxime ab his qui ἀπὰθειαν, et impeccantiam praedicant. Quomodo igitur Dominus Jechoniam instar annuli de manu sua et digito se projecturum comminatur: ita lectorem obsecro, ut nefarium librum abjiciat; legatque, si voluerit, ut caeteros philosophorum libros, non ut volumen ecclesiasticum. Soleo in commentariis et explanationibus, quorum mos est diversas sententias ponere interpretum, hujuscemodi miscere sermonem: quidam hoc dicunt, alii hoc autumant, nonnulli sic sentiunt. Quod et ipse miserabilis Grunnius, et post 0817C multos annos discipuli Joviniani, et illius calumniati sunt et calumniantur me, sub alienis nominibus proprias sententias ponere, quod ego causa benevolentiae facio, ne aliquem certo nomine videar lacerare. Quia igitur benignitas versa est in calumniam, nunc dico et illi qui mortuus est, et isti qui vivit, et haeresim illius instaurare conatur, magistrum eorum Origenem hunc locum referre ad Christum, quod de manu Dei Patris instar annuli avulsus sit, et missus in terram captivitatis, in vallem lacrymarum, crucique traditus, matrem quoque ejus, haud dubium quin Synagogam, captam atque projectam; et non pertimescit ista commemorans, hoc quod sequitur: Terra, terra, terra, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum abominatum, 0817D sive sterilem, et reliqua, intelligere de Domino majestatis. Scribit autem hoc, ne discipuli ejus negare audeant, in quinto Stromatum libro.