Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 29, 30.) Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda ((Al. Judaea)). Si voluero per loca notare singula, quanta LXX vel praetermiserint vel mutaverint, longum fiet, praesertim cum possit diligens lector ex utraque editione considerare, quid mutatum, quid additum, quid subtractum sit. Pro sterili in Hebraeo scriptum est 0818C Ariri (), quod Aquilae prima editio, sterilem: secunda, ἀναύξητον, id est, non crescentem: Symmachus, vacuum: Septuaginta et Theodotio, abominabilem, et abdicatum interpretati sunt. Et oritur quaestio, quomodo stare possit prophetia, de stirpe ejus nullum esse generatum, qui sederit super thronum David, nec princeps fuerit ultra in Juda, cum Dominus atque Salvator de hujus natus sit semine; super cujus ortu loquitur Gabriel ad Mariam: Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit ei Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 31-33) . Possumus ergo hoc dicere, quoniam illud quod deest (( Al. esset)) 0818D in LXX, videlicet, in diebus ejus non prosperabitur, sive non crescet, ignorantibus fecerit quaestionem. Septuaginta enim transtulerunt: Scribe virum istum abdicatum hominem ((Al. hominum)): quia non crescet de semine ejus vir qui sedeat super thronum David, princeps ultra in Juda, quod in Hebraico bis positum est; quod putantes qui ab initio scripserunt, 0819A in Graecis libris additum, subtraxerunt. Respondeamus igitur quod in diebus Jechoniae non successerit ei vir qui sederit super thronum ejus; 996 sed multo post tempore de semine ejus natus sit qui solium ejus obtinuerit. Potest autem et sic solvi: Non sedebit quidem super thronum David vir et homo, sed sedebit Deus, regnumque ejus non erit terrenum et breve, ut fuit David, sed perpetuum atque coeleste, dicente Scriptura: Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32) . Natus est ergo de Joacim Jechonias, de Jechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel, et per ordinem venitur ad Christum. Sed in diebus Joacim non successit ei rex filius, sicut ipse patri successerat, sed fuit in captivitate et Salathiel, et 0819B Zorobabel, et usque ad Christum nullus regiam obtinuit potestatem. Hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: in diebus ejus et in tempore suo, quo ipse fuit, non erit vir qui sedeat super solium David. Omnes enim fuere captivi, et nullus deinceps de stirpe David in terra Judaea tenuit principatum. Unde et Josephus refert de sacerdotali genere ac tribu Levi fuisse principes quibus successerit Herodes Antipatri proselyti filius, et postea sub Vespasiano, regnum hujus generis, immo imaginem imperii funditus fuisse deletam.