Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5, 6.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen ((Al. regem)) justum (sive orientem 0820B justum); et regnabit rex, et sapiens erit (sive intelliget), et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quo vocabunt eum (sive vocabit eum) Dominus justus noster (sive justitia nostra). Quod Hebraice dicitur Sadecenu (). Hoc quod in Septuaginta male additum est, in Prophetis, penitus amputandum. Aliud enim capitulum sequitur, quod ab eis praetermissum est, quo finito, titulus est, ad Prophetas, sive contra Prophetas, de quo suo dicemus loco. Abjectis ergo pastoribus synagogae, Scribis videlicet et Pharisaeis, et salvatis reliquiis ex Israel, Apostolisque Evangelii in locum priorum principum constitutis, inducitur pastor pastorum, et princeps principum, et rex regum, et Dominus dominantium, 0820C Christus videlicet Salvator noster, qui proprie est germen justum, sive oriens justus, de quo legimus: Orietur in diebus ejus justitia (Psal. LXXI, 7) . Et in alio loco: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12) , et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino: ut quomodo in Isaia Emmanuel appellatur, hoc est, nobiscum Deus (Isai. VII, 14) : sic in Jeremia nomen accipiat, justitia nostra. Unde et apostolus loquitur: Qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. I, 30) . Cui contrarius Antichristus, et ejus habitator diabolus, in Zacharia stultus pastor 998 dicitur (Zach. XI) . Et faciet, inquit, judicium et justitiam in terra. Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . In diebus illis et 0820D duae et decem tribus Juda, et Israel pariter salvabuntur. Et de duabus virgis, juxta Ezechiel, una virga fiet (Ezech. XXXVII) . Nomenque ejus, si juxta Septuaginta, vocaverit eum Dominus, appellabitur Josedec, id est, Dominus justus: si secundum Hebraicum, qui dixerunt, nomen ejus vocabunt, dicetur, Dominus justitia nostra. Hoc enim significat Adonai Sadecenu (), pro quo Symmachus vertit, Domine, justifica nos.