Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16, 17.) Haec dicit Dominus exercituum: 0823D Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, et non de ore Domini. Dicunt his qui blasphemant me (sive abjiciunt verbum meum), locutus est Dominus, pax erit vobis. Et omni qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: non venient super vos mala. Ne putaret se populus alienum esse a culpa si perversis acquiesceret Doctoribus: Nolite, inquit, audire verba Prophetarum, qui vobis prophetant mendacium, et decipiunt vos. Par enim erit poena et magistro et discipulo. Non loquuntur ex ore Domini, sed ea quae in 0824A suo corde simularunt. Dicunt his qui blasphemant me, haereticis videlicet atque perversis, sive qui abjiciunt sermonem meum: quid dicunt? Locutus est Dominus, pax erit vobis. Ne timeatis dura supplicia, nec vanis comminationibus terreamini: pax erit vobis atque tranquillitas, et quidquid dicimus et annuntiamus vobis, locutus est Dominus; nec veniet super vos malum, quod timetis 1002 pro mala conscientia; sed bonum quod vobis locutus est Dominus.
Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? Ubi nos interpretati sumus, in consilio, et in Hebraico scriptum est Basod (): Aquila, secretum: Symmachus, sermonem: Septuaginta et Theodotio, substantiam, sive subsistentiam interpretati sunt. Et est sensus: Nolite credere, o vulgus 0824B indoctum, Prophetis, vobis falsa annuntiantibus, qui dicunt, haec locutus est Dominus, pax erit vobis: non veniet super vos malum. Unde enim possunt Dei nosse secreta, aut quo annuntiante, Dei didicere consilium? quomodo ad eos divinae dispositionis sermo pervenit? Quidam nostrorum in hoc loco reperisse se putant, ubi Dei describatur substantia.