Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 33 seqq.) 1007 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: quod est onus Dei (sive quae est assumptio Domini)? dices ad eos: Vos estis onus (sive assumptio). Projiciam quippe (sive allidam) vos, dicit Dominus. Et propheta et sacerdos et populus ((Al. Prophetam et Sacerdotes et populum)), qui dicit, onus (sive assumptio) Domini, visitabo (sive ulciscar) super virum illum, et super domum 0828C ejus. Haec dicetis unusquisque ad amicum ((Vulg. proximum)) suum, et ad fratrem suum: quid respondit Dominus, et quid locutus est Dominus? Et onus (sive assumptio) Domini ultra non memorabitur, quia onus (sive assumptio) erit unicuique sermo suus ((Al. ejus)). Verbum Hebraicum Massa (), Aquila ἅρμα, id est, onus et pondus interpretatur: Symmachus, Septuaginta et Theodotio, assumptionem. Ubicumque ergo grave est, quod Dominus comminatur, et plenum ponderis ac laboris, et importabile, in titulo quoque ἅρμα, hoc est, pondus dicitur. Ubicumque autem prospera Dominus pollicetur, sive post comminationem meliora promittit, ibi Visio dicitur, vel certe verbum Domini: et perspicuum erat ex ipso titulo prophetiae ponderis, sive visionis, et Verbi Dei, 0828D qualis vaticinatio sequeretur. Quia igitur Prophetae solebant populo peccatori tristia nuntiare, et comminari supplicia, ut eos retraherent ad poenitentiam: clemens autem et miserator Dominus diu sententiam differebat, putabat deceptus populus et pseudoprophetarum fraude seductus, non ventura quae Dominus minabatur, et rem se veram, in ludum et jocum verterant; prophetantibusque Prophetis quasi irridentes, dicebant: Rursum hic videt pondus et onus Domini. Atque ita fiebat, ut nequaquam ultra Visio, sed per jocum atque derisum, onus et pondus appellaretur. Praecepit ergo Dominus, ut sive 0829A populus, sive propheta, sive sacerdos interrogaverint Jeremiam, quid sit pondus (( Al. onus)) vel quae assumptio Domini, respondeat eis et dicat: Vos estis onus, et vos assumptio. Assumam enim vos et projiciam, allidamque et interire faciam. Si quis autem deinceps, vel prophetarum, vel sacerdotum, vel populi, ausus fuerit onus et pondus Domini nominare: Visitabo, inquit, super virum illum, et super domum illius; et eum delebo in perpetuum. Dicat itaque unusquisque proximo et amico suo, nequaquam quod est 1008 onus Domini? sed quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? Veteris obliviscimini: onus, et pondus, sive assumptio in ore vestro ultra non resonet: quia singulis hominibus sermo suus et opus suum in onus pondusque reputabitur, 0829B secundum illud quod scriptum est: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XV) .