(Cap. XXIV.—Vers. 1 seqq.)
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi (sive
0829D Interserunt nostri mss. et vetustior unus penes
0830D Montfaucon., denique vulgati aliquot libri,
juxta Symmachum, quas voces in textum recipere per me
cophini) pleni ficis, positi ante Templum Domini: postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joacim
regem Juda et principes ejus, et fabrum, et inclusorem de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. Calathus unus ficus bonas
habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant,
eo quod essent malae.
0831A
Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: ficus bonas, bonas valde; et malas, malas valde, quae comedi non
possunt, eo quod malae sint. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae,
sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. Et ponam oculos meos super eos
0831 In uno Vatic.
ad placandum legitur, pro
in bonum.
in bonum, et reducam eos in terram hanc, et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. Et dabo eis
cor ut sciant me, quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum: quia revertentur ad me in toto corde
suo. Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae: haec dicit Dominus, sic dabo
((Al.
clamabo)) (sive
tradam) Sedeciam regem Juda et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,
0831B
qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. Et dabo eos in vexationem, afflictionemque (sive
dispersionem) omnibus regnis terrae in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis,
ad quae ejeci eos. Et mittam in eos gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.
Duos cophinos, sive calathos bonorum et malorum ((
Al. bonarum et malarum)) ficorum, quidam interpretantur in Lege, et in Evangelio; Synagoga, et Ecclesia; et Judaeorum populo,
et Christianorum; gehenna, et regno coelorum, quorum alterum ad supplicium pertinet peccatorum, alterum ad Sanctorum 1011
habitaculum. Sed nos scientes juxta Apostolum Paulum (Rom. VII) legem bonam et sanctam, et mandatum
0831C bonum et sanctum, et unum esse utriusque Testamenti Deum, vel ad eos magis referamus, qui in adventu Domini Salvatoris crediderunt,
et non crediderunt: ut qui a Scribis et sacerdotibus concitati clamaverunt, dicentes:
Crucifige, crucifige talem (Luc. XXIII, 21) , sint calathus ficorum malorum; qui vero post ascensionem ejus de populo crediderunt, ad bonas ficus,
et ad calathum cophinumque optimum referantur. Simplicem autem et veram sequamur historiam, quod bonorum ficorum calathum
dixerit Jechoniam, qui se Jeremiae consilio, et imperio Dei, tradiderat regi Babylonio: cui et prospera Dominus pollicetur:
Malarum autem Sedeciam, qui contradicens sententiae Dei captus sit, caecatusque oculis ductus est in Babylonem, ibique mortuus
0831D est (IV Reg. XXV) . In tantum autem Deus posuit oculos suos in bonum his qui imperio ejus acquieverunt (Infra. XLII) ,
et reduxit illos in terram suam, et aedificavit et non destruxit, et plantavit et non evulsit, deditque eis cor ut scirent
eum, quod ipse esset Dominus, et fierent illi in populum, et ipse eis esset in Deum: ut etiam in captivitate posuerit oculos
suos super illos, et exercere terram, aedificare domos, plantare pomaria ((
Al. pomeria)) in Babylonia regione permiserit: Daniel signorum miraculis, de captivo subito princeps factus sit (Dan. V) , et
tres pueri gloriose de fornacis incendio liberati sint
0832A (Dan. III) : et expletis annis septuaginta sub Zorobabel et Jesu sacerdote magno et Ezra ac Neemia, plurima pars reversa
sit Jerusalem: quorum numerus in ejusdem Ezrae volumine continetur (I Esdrae II) . Notandum quoque ((
Al. quippe)) quod haec Visio Sedeciae temporibus facta sit ad Prophetam, postquam Jechonias ductus est in transmigrationem: Non
enim dixit captivitatem, quia se ultro tradiderat. Fabros autem et inclusores, vel legis interpretes atque doctores debemus
accipere, vel artifices inclusoresque ((
Al. clusoresque)) auri atque gemmarum, quae ars apud Barbaras nationes pretiosissima est. Pro inclusoribus Septuaginta
vinctos interpretati sunt, ut captivitatis significarent malum; et de suo addidere,
divites, quod in Hebraico non habetur. Comparat autem
0832B calathum qui bonas ficus habebat et bonas nimis, ficis primi temporis, quae Graece appellantur πρώἳμα, Abrahae videlicet,
Isaac, et Jacob, et Moysi, et Aaron, et Job, et caeteris sanctis viris, de quibus unus de duodecim 1012 loquitur Prophetarum:
Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficus in ficulnea inveni patres eorum (Ose. IX, 10) . Unde et nos appellamur filii Abraham. Et econtrario dicitur ad Judaeos:
Si pater vester esset Abraham, faceretis opera ejus (Joan. VIII, 39) . Hi autem calathi, qui bonas habebant et malas ficus, non erant foris et extra Ecclesiam, sed ante templum
Domini, eo quod cuncta illius scientiae pateant: nec tantam habent amaritudinem hae ficus quae foris sunt, quantam illae quae
post confessionem fidei praevaricatione mutatae sunt. Nec
0832C tantam suavitatem bonae ficus, quae non sunt in conpectu templi Dei: quales fuerunt mundi philosophi, qui naturali bono
et intelligentia Creatoris, non tam visi sunt sequi, quam laudare virtutes: quantam habent suavitatem ficus, quae sunt in
templo Dei, quarum fuerunt Prophetae et Apostoli, de quibus una ficus loquebatur:
Lac vobis dedi, non solidum cibum (I Cor. III, 2) . Et:
Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) . Unde dicitur, quod in conspectu templi Dei, ficus bonae fuerint bonae valde; et ficus malae, fuerint malae
valde. Ac ne putemur nostrum sensum ponere, ipsa Scriptura se pandit.
Sicut, inquit,
ficus hae bonae: sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bonum: Jechoniam
0832D et principes, qui cum eo capti sunt, significans. Et econtrario de calatho, qui malas habebat ficus;
et sicut ficus, ait,
pessimae ((Al.
pessimas)) quae comedi non possunt, eo quod sint malae: sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus, et eos qui in Aegyptum
transfugerunt, et qui remanserunt in urbe hac in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae
(Infra XLII) , quando in Aegypto quoque capti sunt, et Nabuchodonosor posuit in Taphnis solium suum, misitque super eos
Dominus gladium, famem, et pestem, donec consumerentur de terra quam dedit patribus eorum. Quod autem dixit de ficis bonis:
Dabo eis
0833A
cor ut sciant me, quia ego sum Dominus, illi simile est Apostolico:
Deus est qui operatur in vobis et velle, et perficere (Philipp. II, 13) : quod non solum opera, sed et voluntas nostra Dei nitatur auxilio. Delirat in hoc loco allegoricus semper
interpres, et vim cupiens historicae facere veritati, de coelesti Jerusalem captos refert, atque translatos in terram Chaldaeorum:
rursumque ad locum pristinum reversuros, ut Jeremiam et caeteros sanctos prophetas; alios vero qui peccatores fuerint, in
terra hac et in valle lacrymarum esse morituros. Totam visionis hujus simul posui περικοπὴν, 1013 ne sensum in expositione
dividerem.