Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 26.) Unicuique contra fratrem suum, et omnibus regnis terrae qaae super faciem ejus sunt
Et rex Sesach bibet post eos: et in LXX non habetur, hunc habet sensum: Omnes, inquit, in circuitu nationes Babylonio imperio subjacebunt, et cuncta suae subjiciet potestati, ita ut universae, quas praeteritus sermo narravit gentes, ipsi serviant et bibant de calice ejus. Unde et in visione contra Babylonem scribitur: Calix aureus Babylon, inebrians omnem terram (Infra LI, 7) . Novissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem, propinante sibi ascensore bigae, cameli, et asini, Cyro 0838D rege Medorum, atque Persarum. Quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur Babel (), intelligatur Sesach (), non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae parvam saltem habuerit scientiam. Sicut apud nos Graecum alphabetum usque ad novissimam litteram per ordinem legitur, hoc est, Alpha, Betha, et caetera usque ad ω: rursumque propter memoriam parvulorum solemus lectionis ordinem invertere, et primis extrema miscere, ut dicamus Alpha, O, Betha, Psi: sic et apud Hebraeos primum est Aleph , secundum Beth , tertium Ghimel , usque ad 0839A vigesimam secundam, et extremam litteram Thau , cui penultima est Sin . Legimus itaque Aleph, Thau, Beth, Sin . Cumque venerimus ad medium, Lamed , litterae occurrit Chaph : et ut, si (( Al. sic)) recte legamus, legimus Babel (): ita ordine commutato, legimus Sesach (). Vocales autem litterae