Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20 seqq.) Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias, filius Semei de Cariath-Jarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversum terram 0848A hanc, juxta universa verba Jeremiae. Et audivit rex Joacim et omnes potentes, et principes ejus verba haec, et quaesivit rex interficere eum, et audivit Urias, et timuit, fugitque et 1030 ingressus est Aegyptum. Quodque sequitur: Et misit rex Joacim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achabor, et viros cum eo in Aegyptum, in LXX non habetur. Dein jungitur: Et eduxerunt Uriam de Aegypto, et adduxerunt eum ad regem Joacim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulcris vulgi ignobilis. Verumtamen magnus Ahicam filii Saphan erat ((Vulg. fuit)) cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. Quaeritur cur, cum Urias filius Semei de oppido Cariath-Jarim, eadem quae Jeremias prophetarit, timore perterritus, fugerit in Aegyptum, 0848B et inde retractus, occisus sit: Jeremias potuerit evadere, qui certe non fugerat, sed audacter in priori sententia perseverans, liberatus sit, tam vulgi principumque judicio, quam consilio seniorum adversum accusatores, sacerdotes, et pseudoprophetas. Ad quod breviter respondendum: nequaquam Dei sciri posse judicium, dum eadem causa, eademque sententia alius punitur, et alius liberatur. Nisi forte hoc respondere possumus, quod Urias in condemnationem accusatorum, et populi trucidatus sit: Jeremias autem reservatus judicio Dei, ut reliquiis infelicis populi praedicaret, et eos retraheret ad poenitudinem. Quod quidem et in Apostolorum Actibus legimus, Jacobum Apostolum (Act. XII) statim Herodis pertulisse sententiam, et martyrio coronatum; 0848C beatum autem Petrum et caeteros Apostolos doctrinae Domini reservatos. Et animadvertenda constantia prophetalis, quod ne de Aegypto quidem retractus Urias mutaverit sententiam: sed videns sibi intentari mortem, nihilominus sit locutus quae praeceperat Dominus. Quodque timuit, et fugit, et ingressus est Aegyptum, non infidelitatis, sed prudentiae indicium est: ne frustra nos offeramus periculis. Alioquin et Dominum Salvatorem de manibus persequentium lapsum legimus (Luc. IV, Joan. VIII) ; et praecipientem Apostolis: Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite ad aliam (Matth. X, 23) . Quaeritur quoque quomodo Joacim rex Juda, parvi imperii, et debilitati, et jam jamque perituri, mittendi in Aegyptum habuerit potestatem, et inde Uriam 0848D educendi. Quod facile solvitur, si consideremus eum a rege Aegypti Nechao principem constitutum, et hanc prophetiam factam esse in principio regni ejus. Quamquam autem Jeremias Domini adjutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur 1031 in mercedem, per quem Prophetam suum Dominus liberavit: Ahicam videlicet filio Sephan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti, Abdemelech spadonis consilio, atque praesidio Jeremias de mortis periculo liberatur (Infra XXXVIII) .