Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12, 13.) Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens: Subjicite 0851D colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis. Quare moriemini tu, et populus tuus gladio, et fame, et peste: sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis. Nolite audire verba Prophetarum, dicentium vobis: Nolite servire ((Vulg. Non servietis)) regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur vobis, quia non misi eos, ait Dominus: et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis tam vos, quam Prophetae qui vaticinantur vobis. Post universas gentes transit ad Sedeciam regem Juda; et iisdem quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur: 0852A neque enim meretur privilegium gentis Israeliticae, qui caeteris gentibus, aut similia, aut majora peccavit. Denique quia audire contempsit populus perduellis, gladio, fame, et peste consumptus est. Observandum autem in Scriptura sancta, quod pro pseudoprophetis appellet prophetas, qui vaticinentur in nomine Domini mendaciter. Hoc autem, inquit, faciunt, ut ejiciant vos, et pereatis tam vos, quam prophetae, qui vaticinantur vobis. Et eorum igitur qui decipiuntur, et eorum qui decipiunt, similis interitus est. Hoc quod de Hebraico posuimus: Sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis. Quare 1035 moriemini tu et populus tuus gladio, et fame, et peste: sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? Nolite 0852B audire verba prophetarum dicentium vobis, in LXX non habetur. Et idcirco admoneo, ut prudens lector intelligat quantum desit per singula Graecis codicibus et Latinis.